Columella, De re rustica
1 Dicendum etiam est, quibus operibus quemque habitum corporis aut animi contribuendum putemus. Magistros pecoribus 1 oportet præponere sedulos ac frugalissimos. Ea res utraque plus quam corporis statura roburque confert huic negotio, quoniam id ministerium custodiæ diligentis et artis officium est. 2 Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam sævior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque. Sed quæ sint magistrorum munia quæque bubulcorum, suo loco repetam; 3 nunc admonuisse satis est nihil in his, in illis plurimum referre vires et proceritatem. Nam longissimum quemque aratorem,sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivæ pæne rectus innititur. Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus. 4 Vineæ non sic altos quemadmodum latos et lacertosos viros exigunt, nam hic habitus fossuris et putationibus ceterisque earum culturis magis aptus. Minus in hoc officio quam in ceteris agrico- latio frugalitatem requirit, quia et in turba et sub monitore vinitor opus facere debet ac plerumque velocior animus est improborum hominum,quem desiderat huius operis conditio. Non solum enim fortem, sed et acuminis strenui ministrum postulat, ideoque vineta plurimum per alligatos excoluntur. 5 Nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non melius quam nequam faciet. Hoc interposui, ne quis existimet in ea me opinione versari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere.Sed et illud censeo, ne confundantur opera familiæ, sic ut omnes omnia exsequantur. 6 Nam id minime conducit agricolæ, seu quia nemo suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit ideoque labori multum se subtrahit; nec tamen viritim malefactum deprehenditur, quod fit a multis. Propter quod separandi sunt aratores a vinitoribus et vinitores ab aratoribus iique a 4mediastinis. 7 Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundæ, quas decurias appellaverunt antiqui et maxime probaverunt, quod is numeri modus in opere commodissime custodiretur nec præeuntis monitoris diligentiam multitudo confunderet. 8 Itaque si latior est ager, in regiones diducendæ sunt eæ classes dividundum- que ita opus, ut neque singuli binive sint, quoniam dispersi non facile custodiuntur; nec tamen supra decem, ne rursus, ubi nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non existiment. Hæc ordinatio non solum concitat æmulationem, sed et deprehendit ignavos; nam cum certamine opus excitetur, tum in cessantes animadversio iusta et sine querela videtur adhiberi. 9 Sed nimirum, dum quæ maxime providenda sunt agricolæ futuro præcipimus, de salubritate, de via, de vicino, de aqua, situ villæ, fundi modo, colonorum et servorum generibus, officiorum operumque distributione tempestive per hæc ad ipsum iam terræ cultum pervenimus, de quo pluribus libro insequente mox disseremus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
