Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 9, cap. 8

1 Atque hæc de pabulationibus, domiciliisque 3 et sedibus eligendis abunde diximus: quibus provisis, sequitur ut examina desideremus. Ea 4 porro vel ære parta, vel gratuita contingunt. Sed quas pretio comparabimus, scrupulosius prædictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam mercemur, apertis alvearibus consideremus: 2 vel si non fuerit inspiciendi facultas, certe id quod contemplari licet, notabimus: an in vestibulo ianuæ complures consistant, et vehemens sonus intus murmurantium exaudiatur. Atque etiam si omnes intra domicilium silentes forte conquiescent, labris foramini aditus admotis, et inflato spiritu ex respondente earum subito fremitu poterimus æstimare vel multitudinem, vel paucitatem. 3 Præcipue autem custodiendum est, ut ex vicinia potius, quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent cæli novitate lacessiri. Quod si non contingit, ac necesse habuerimus longinquis itineribus advenere, curabimus ne salebris solicitentur, optimeque noctibus collo portabuntur. Nam diebus requies danda est, et infundendi sunt grati apibus liquores, quibus intra clausum alantur. 4 Mox cum perlatæ domum fuerint, si dies supervenerit, nec aperiri nec collocari oportebit alvum, nisi vesperi, ut apes placidæ mane post totius requiemnoctis egrediantur: specularique debebimus fere triduo, numquid universæ se profundant. Quod cum faciunt, fugam meditantur. Ea remediis quibus debeat inhiberi, mox præcipiemus. 5 At quæ dono vel aucupio contingunt, minus scrupulose probantur: quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et impensam et eandem operam custodis postulent bonæ atque improbæ: et quod maxime refert,non sunt degeneres intermiscendæ, quæ infament generosas. Nam minor fructus mellis respondet, cum segniora interveniunt examina. 6 Verumtamen quoniam interdum propter conditionem locorum vel mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum est, curam vestigandis examinibus hac ratione adhibebimus. 7 Ubicunque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes, quam, quibus utantur, vicinos eligunt fontes. Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quæ turba sit aquantium. Nam si paucæ admodum circumvolant (nisi tamen complura capita rivorum diductas faciunt rariores) intelligenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur. 8 At si commeant frequentes, spem quoque aucupandi examina maiorem faciunt; eaque sic inveniuntur. Primum quam longe sint explorandum est, præparandaque in hanc rem liquida rubrica: qua cum festucis illitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco facilius redeuntes agnoscere poteris; ac si non tarde id facient, scies eas in vicino consistere: sin autem serius, pro moræ tempore æstimabis distantiam loci. 9 Sed cum animadverteris celeriter redeuntes, non ægre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis. In iis autem quæ longius meare videbuntur, solertior adhibebitur cura, quæ talis est. Arundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea per quod foramen exiguo melle vel defruto instillato, ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,tollitur talea, et apposito foramini pollice non emittitur, nisi una, quæ cum evasit, fugam suam demonstrat observanti: atque is, dum sufficit, persequitur evolantem. 10 Cum deinde conspicere possit apem,tum alteram emittit: et si eandem petit cæli partem, vestigiis prioribus inhæret. Si minus, aliam atque aliam foramine adaperto patitur egredi; regionemque notat, in quam plures revolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis. Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, æris strepitu coercetur. Nam statim sono territum vel in frutice vel in editiore silvæ fronde considet, et a vestigatore præparato vase reconditur. 11 Sin autem sedem habet arboris cavæ, et aut extat ramus, quem obtinent, aut sunt in ipsius arboris trunco,tunc, si mediocritas patitur, acutissima serra, quo celerius id fiat, præciditur primum superior pars, quæ ab apibus vacat; deinde inferior, quatenus videtur inhabitari. Tum recisus utraque parte mundo vestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat illitis ad locum perfertur: relictisque parvis, ut iam dixi, foraminibus,more ceterarum alvorum collocatur. 12 Sed indagatorem convenit matutina tempora vestigandi eligere, ut spatium diei habeat, quo exploret commeatus apium. Sæpe enim, si serius coepit eas denotare, etiam eum in propinquo sunt, iustis operum peractis se recipiunt, nec remeant ad aquam: quo evenit ut vestigator ignoret, quam longe a fonte 13 distet examen. Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthæ ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhæreat: quæ deinde mundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus, 14 domum referant. Sed hoc nisi locis, quibus abundant apes, facere non expedit. Nam sæpe vel inania vasa nacti, qui forte prætereunt, secum auferunt: neque est tanti vacua perdere complura, ut uno vel altero potiare pleno. At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus acquiritur. Atque hæc est ratio capiendi silvestria examina.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑