Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 5, cap. 8

1 Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quæ prima omnium arborum est. 2 Nam quamvis non continuis annis, sed fere altero quoque fructum afferat, eximia tamen eius ratio est, quod levi cultu sustinetur, et cum se non induit, vix ullam impensam poscit. Sed et si quam recipit, subinde fructus multiplicat: neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias præstat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur. 3 Quare etiam nos in hoc genere arboris diligenter præcipere censuimus. Olearum, sicut vitium, plura genera esse arbitror, sed in meam notitiam decem omnino pervenerunt: Posia,Licinia,Sergia,Nevia,Culminia,Orchis, 4 Regia,Cercitis, Murtea.Ex quibus bacca iucundissima est Posiæ, speciosissima Regiæ,sed utraque potius escæ, quam oleo est idonea. Posiæ tamen oleum saporis egregii, dum viride est, intra annum corrumpitur.Orchis quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. Oleum optimum Licinia dat, plurimum Sergia: omnisque olea maior fere ad escam, minor oleo est aptior. 5 Nulla ex his generibus, aut præfervidum, aut gelidum statum cæli patitur. Itaque æstuosis locis septentrionali colle, frigidis meridiano gaudet. Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos divos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Bætica videmus. Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium centesimum a mari aut non vivere aut non esse feracem. 6 Sed in quibusdam locis recte valet. Optime vapores sustinet Posia,frigus Sergia. Aptissimum genus terræ est oleis, cui glarea subest, si superposita creta sabulo admixta est. Non minus probabile est solum, ubi pinguis sabulo est. Sed et densior terra, si uvida et læta est, commode recipit hanc arborem. Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa, et in qua semper uligo consistit. Inimicus est etiam ager sabulo macer, et 7 nuda glarea. Nam etsi non emoritur in eiusmodi solo, nunquam tamen convalescit. Potest tamen in agro frumentario seri, vel ubi arbutus, aut ilex steterant. Nam quercus etiam excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam. Hæc in universum de toto genere huius arboris habui dicere. Nunc per partes culturam eius exsequar.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑