Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 3, cap. 8

1 Igitur si rerum naturam, Publi Silvine, velut acrioribus mentis oculis intueri velimus, reperiemus 3 parem legem fecunditatis eam 4 dixisse virentibus, atque hominibus ceterisque animalibus; nec sic aliis nationibus regionibusve proprias tribuisse dotes ut aliis in totum similia munera denegaret. Quibusdam gentibus numerosam progenerandi 5 sobolem dedit, ut Ægyptiis et Afris, quibus gemini partus familiares ac pæne sollemnes sunt; sed et Italici generis esse voluit eximiæ fecunditatis Albanas Curiatiæ familiæ trigeminorum matres. 2 Ger- maniam decoravit altissimorum hominum exercitibus; sed et alias gentes non in totum fraudavit præcipuæ staturæ viris. Nam et Cicero testis est Romanum fuisse civem Nævium Pollionem pede longiorem quam quemquam longissimum; et nuper ipsi videre potuimus in apparatu pompæ Circensium ludorum Iudææ gentishominemproceriorem celsissimo Germano. 3 Transeo ad pecudes. Armentis sublimibus insignis Mevania est, Liguria parvis; sed et Mevaniæ bos humilis et Liguriæ non numquam taurus eminentis staturæ conspicitur. India perhibetur molibus ferarum mirabilis; pares tamen in hac terra vastitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos? Sed ad genera frugum redeo. 4 Mysiam Libyamque largis aiunt abundare frumentis, nec tamen Apulos Campanosque agros opimis defici segetibus; Tmolon et Corycon flore croceo, Iudæam et Arabiam pretiosis odoribus inlustrem haberi; sed nec nostram civitatem prædictis egere stirpibus, quippe compluribus locis urbis iam casiam frondentem conspicimus, iam tuream plantam, florentisque 5 hortos myrrha et croco.His tamen exemplis nimi- rum admonemur, curæ mortalium obsequentissimam esse Italiam, quæ pæne totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre didicerit; quo minus addubitemus de eo fructu, qui velut indigena peculiarisque et vernaculus est huius soli. Neque enim dubium est Massici Surrentinique et Albani, atque Cæcubi agri vites omnium, quas terra sustinet, nobilitate vini principes esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑