Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 2, cap. 8

1 Placet nostro poetæ adoreum atque etiam triticum non ante seminare quam occiderint Vergiliæ. Quod ipsum numeris sic edisserit: At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoæ Atlantides abscondantur. 2 Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale æquinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal. Octobris; propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumæ tempora. Sic enim servant prudentes agricolæ, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam neque arent neque vitem aut arborem putent.Nos quoque non abnuimus in agro temperato et minime umido sementem sic fieri debere; 3 ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis plerumque citra Kalendas Octobris seminare convenire, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent, ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut gelicidiis pruinisve infestentur. Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus et omnem umorem in colhquias atque inde extra segetes derivemus.Nec ignoro quosdam veteres auctores præcepisse ne seminarentur agri, nisi cum terra pluviis permaduisset; 4 quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolæ non dubito. Sed si, quod evenit non numquam, seri sunt imbres, quamvis sitienti solo recte semen committitur; idque etiam in quibusdam provinciis, ubi status talis cæli est, usurpatur. Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, proinde ac si repositum in horreo non corrumpitur; atque ubi venit imber, multorum dierum sementis uno die surgit. 5 Tremelius quidem adseverat, prius quam impluverit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum æstivis serenitatibus ager aret; idque etiam sæpius nos experti verum adhuc esse comperimus. Magis apte tamen in eius modi agris adoreum quam triticum seritur, quoniam follieulum, quo continetur, firmum et durabilem adversus longioris temporis umorem habet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑