Columella, De re rustica
1 Sed quoniam plerisque videtur istud opero-sum, qualiacunque vasa placuerint, collocari debebunt. Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus præbeatur. 2 Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, præterquam a tergo circumstructa: seu, quod pæne omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel cæmentis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberæque frontes utrimque sint. Nam et qua procedunt, nonnunquam patefaciendæ sunt,et multo magis a tergo, quia subinde curantur examina. 3 Sin autem nulli parietes alvis intervenient, sic tamen collocandæ erunt, ut paulum altera ab altera distet, ne,cum inspiciuntur, ea, quæ in curatione tractatur, hærentem sibi alteram concutiat, vicinasque apes conterreat, quæ omnem motum imbecillis ut cereis scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. Ordines quidem vasorum superinstructos in altitudinem tres esse abunde est, quoniam summum sic quoque parum commode curator inspicit. 4 Ora cavearum, quæ præbent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, et si forte tamen incesserint,non immorentur, sed per aditum effluant. Propter quos convenit alvearia porticibus supermuniri; sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegmen cum frigora et pluvias, tum et æstus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi calor æstatis ut hiemale frigus.Itaque semper ædificium sit post apiarium, quod Aquilonis excipiat iniuriam, stabulisque præbeat teporem. 5 Nec minus ipsa domicilia, quamvis ædificio protegantur,obversa tamen ad hibernum orientem componi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum, et sint experrectiores. Nam frigus ignaviam creat; propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant: eaque satis est ita forari, ne possint capere plus unius apis incrementum. Sic nec venenatus stellio, nec obseænum scarabæivel papilionis genus, lucifugæque blattæ, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuæ favos populabuntur. 6 Atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos vel tres aditus in eodem operculo distantes inter se fieri contra fallaciam lacerti, qui velut custos vestibuli prodeuntibus inhians apibus affert exitium, eæque pauciores intereunt, cum licetvitare pestis obsidia per aliud volantibus effugium.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
