Columella, De re rustica
1 Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos 2 et equinum genus conspectu suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris proluvies. 2 Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallæ, et utrorumque ponderis vetustissimus caseus.Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur: nec desint lentisci myrtique et oleastri cacumina. Viridis alvus corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit. Quæ cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum, 3 primoque die cibo abstinendus. Sed mox cacumina oleastri et arundinis, item baccæ lentisci myrtique dandæ; nec potestas aquæ nisi quam parcissime facienda est. Sunt qui tenerorum lauri foliorum libram et abrotonum ceraticum,pari portione deferam; cum aquæ calidæ duobus sextariis, atque ita faucibus infundant, eademque pabula, ut supra dixi- 4 mus, obiciant. Quidam vinaceorum duas libras torre- faciunt, et ita conferunt cum totidem sextariis vini austeri, potandumque medicamentum præbent, omni alio humore subtracto,nec minus cacumina prædictarum arborum obiciunt. Quod si neque ventris restiterit citata proluvies, neque intestinorum ac ventris dolor, cibosque respuet, et præ-gravato capite sæpius coniverit,lacrimæque ab oculis et pituita a naribus profluent, usque ad ossa frons media uratur, auresque ferro descindantur.Sed vulnera facta igne dum sanescunt, defricare bubula urina convenit; at ferro rescissa melius pice et oleo curantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
