Columella, De re rustica
1 Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere cuius generis sit ista fecunda vitis, quam nos tam accurate describimus, anne 7 de his aliqua significetur, quæ vulgo nunc8 habentur feracissimæ. Plurimi namque Bituricam, multi Spioniam, quidam Basilicam, non nulli Arcelacam laudibus efferunt. 2 Nos quoque hæc genera testimonio nostro non fraudamus,sunt enim largissimi vim; sed proposuimus docere vineas eius modi conserere, quæ nec minus uberes fructus prædictis generibus adferant, et sint pretiosi saporis, velut Aminei, vel certe non procul ab eo gustu. Cui nostræ sententiæ scio pæne omnium agricolarum diversam esse opinionem, quæ de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam natali et ingenita sterilitate laborantibus: 3 quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quæ desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et velut ignorantiæ tenebris occæcata luce veritatis caruit. Quare non intempestivum est nos ad ea præverti, quæ videntur hunc publicum errorem corrigere posse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
