Columella, De re rustica
1 Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt. 2 Caper, cui sub maxillis binæ verruculæ collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,plena et brevi cervice, flaccidis et prægravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo. Nam et ipse tondetur Usum in castrorum ac miseris velamina nautis. 3 Est autem mensum septem satis habilis ad progenerandum:quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro supervenit, et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod immatura veneris cupidine primis pueritiæ temporibus exhaustus est. Itaque quinquennis parum idoneus habetur feminis implendis. 4 Capella præcipue probatur simillima hirco, quem descripsi-mus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi. Hanc pecudem mutilam parabimus quieto cæli statu: nam procelloso atque imbrifero cornuta. Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit: quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam. 5 Sed numerum huius generis maiorem, quam centum capitum sub uno clauso non expedit habere, cum lanigeræ mille pariter commode stabulentur.Atque ubi capræ primum comparantur, melius est unum gregem totum, quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniæ diducantur, et in caprili maiore concordia quietæ consistant. Huic pecudi nocet æstus, sed magis frigus, et præcipue fetæ, quia gelicidiosior heims conceptum vitiat.Nec tamenn ea sola creat abortus,sed etiam glans cum citra satietatem data est. Itaque nisi potest affatim præberi, non est gregi permittenda. 6 Tempus admissuræ per autumnum fere ante mensem Decembrem præcipimus, ut iam propinquam vere, gemmantibus frutectis, eum primum silvæ nova germinant fronde, partus edatur. Ipsum vero caprile vel naturali saxo, vel manu constratum eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur. Diligensque pastor quotidie stabulum converrit, nec patitur stercus aut humorem consistere lutumve fieri, 7 quæ cuncta sunt capris inimica. Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, nonnunquam trigeminos. Pessima est fetura cum matres binæ ternos hædos efficiunt. Qui ubi editi sunt, eodem modo, quo agni educantur, nisi quod magis hædorum lascivia compescenda, et arctius cohibenda est. Tum super lactis abundantiam samera, vel cytisus, aut hedera præbenda, vel etiam cacumina lentisci, aliæque tenues frondes obiciendæ sunt. Sed ex geminis singula capita, quæ videntur esse robustiora, in supplementum gregis reservantur, 8 cetera mercantibus traduntur. Anniculæ vel bimæ capellæ (nam utraque ætas partum edit) submitti hædum non oportet. Neque enim educare nisi trima debet. Sed anniculæ confestim depellenda suboles. Bimæ tamdiu admittenda, dum possit esse vendibilis. Nec ultra octo annos matres servandac sunt, quod assiduo partu fatigatæ steriles 9 existant. Magister autem pecoris acer, durus, strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, et qui per rupes, per solitudines, per vepres facile vadat, et non, ut alterius generis pastores, sequatur, sed plerumque ut antecedat gregem. Maxime strenuum pecus est capella præcedens; subinde quæ incedit,compesci debet, ne procurrat,sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis, et non strigosissimi corporis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
