Columella, De re rustica
1 Ea porro, sive malleolos 3 seu viviradices deposuimus, optimum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus; 4 nec patiamur plus quam 5 in unam materiam vires et omne alimentum conferre. Primo tamen bini pampini summittuntur, ut sit alter subsidio si alter forte deciderit. 2 Cum deinde paulum induruere virgæ, tum singulæ detrahuntur. Ac ne quæ relictæ sunt procellis ventorum decutiantur, molli et laxo vinculo adsurgentes subsequi conveniet, dum claviculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant. 3 Hoc si operarum penuria facere prohibebit in malleolo, quem et ipsum pampinare censemus, at certe in ordinariis vitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus;sed ut singulis materiis serviant, quarum incrementa elicere debebimus, applicato longiore adminiculo, per quod proprepant in tantum ut sequentis anni iugum exsuperent et in fructum curvari possint. 4 Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine convalescant quam supervacua longitudine attenuentur. Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos sæpius decerpemus. 5 Quicquid deinde supra germinaverit, intactum relinqui oportebit. Magis enim convertet proximo autumno falce deputari superiorem partem quam æstivo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim alterum fundit; quo enato, nullus relinquitur oculus in ipsa materia qui sequenti anno cum fructu germinet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
