Columella, De re rustica
1 Modus autem membrorumque numerus aptetur universo consæpto et dividatur in tres partes, urbanam, rusticam, fructuariam. Urbana rursus in hibernacula et æstiva sic digeratur ut spectent hiemalis temporiscubiculabrumalem orientem, 2 cenationes æquinoctialem occidentem. Rursus æstiva cubicula spectent meridiem æquinoctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent hibernum orientem. Balnearia occidenti æstivo advertantur, ut sint post meridiem et usque in vesperum inlustria. Ambulationes meridiano æquinoctiali subiectæ sint, ut et hieme plurimum solis et æstate minimum recipiant. 3 At in rustica parte magna et alta culina ponetur,ut et contignatio careat incendii periculo et in ea commode familiares omnitempore anni morari queant. Optime solutis servis cellæ meridiem æquinoctialem spectantes fient; vinctis quam saluberrimum subterraneum ergastulum plurimis, sitque id angustis inlustratum fenestris atque a terra sic editis, ne manu contingi possint. 4 Pecudibus stabula,quæ neque frigore neque calore infestentur; domitis armentis duplicia bubilia sint hiberna atque æstiva; ceteris autem pecoribus, quæ intra villam esse convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub divo parietibus altis circumsæpta, ut illic per hiemem, hic per æstatem sine violentia 5 ferarum conquiescant. Sed ampla stabula sic ordinentur, ne quis umor influere possit et ut quisque ibi conceptus fuerit quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum corrumpantur nec ungulæ pecudum. 6 Lata bubilia esse oportebit pedes decem vel minime novem, quæ mensura et ad procumbendum pecori et iugario ad circurneundum laxa ministeria præbeat. Non altius edita esse præsæpia conveniet,quam ut bos aut iumentum sine incommodo stans vesci possit. 7 Vilico iuxta ianuam fiat habitatio, ut intrantium exeuntiumque conspectum habeat, procuratori supra ianuam ob easdem causas; et is tamen vilicum observet ex vicino, sitque utrique proximum horreum, quo conteratur omne rusticum instrumentum, et intra id ipsum clausus locus, quo ferramenta recondantur. 8 Bubulcis pastoribusque cellæ ponantur iuxta sua pecora, ut ad eorum curam sit opportunus excursus. Omnes tamen quam proxime alter ab altero debent habitare, ne vilici diversas partes circumeuntis sedulitas distendatur et ut inter se diligentiæ et neglegentiæ cuiusque testes sint. 9 Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam, torculariarn, cellam vinariam, defrutariam, fænilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis, quæ sunt in plano, custodiam recipiant umidarum rerum tamquam vini aut olei venalium; siccæ autem con- gerantur tabulatis, ut frumenta, fænum, frondes, 10 paleæ ceteraque pabula. Sed granaria, ut dixi, scalis adeantur et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur. Nam ea cæli positio maxime frigida et minime umida est, quæ utraque perennitatem conditis frumentis adferunt. 11 Eadem ratio est in plano sitæ vinariæ cellæ; quæ summota procul esse debet a balineis,fumo, stercilino reliquisque immunditiis tætrum odorem spirantibus, nec minus a cisternis aquisve salientibus, quibus extrahitur umor, qui vinum corrumpit. 12 Neque me præterit sedem frumentis optimam quibusdam videri horreum camara contectum, cuius solum terrenum, priusquam consternatus perfossum et amurca recenti non salsa madefactum velut Signinum opus pilis condensatur. 13 Tum deinde cum exaruit, simili modo pavimenta testacea, quæ pro aqua receperint amurcam mixtam calci et harenæ, supersternuntur et magna vi paviculis inculcantur atque expoliuntur; omnesque parietum et soli iuncturæ testaceis pulvinis fibulantur, quoniam fere cum in his partibus ædificia rimas egerunt, cava præbent et latebras subterraneis animalibus. Sed et lacibus distinguuntur granaria, ut separatim quæque legumina ponantur. 14 Parietes oblinuntur amurca subacto luto, cui pro paleis admixta sunt arida oleastri vel, si ea non sunt, oleæ folia. Deinde cum prædictum tectorium inaruit, rursus amurca respergitur, qua siccata frumentum infertur. 15 Ea res ab noxia curculionum et similium animalium commodissime videtur conditas fruges defendere, quæ nisi diligenter repositæ sint, celeriter ab iis consumuntur. Sed id genus horrei, quod scripsimus, nisi sicca positione villæ quamvis granum robustissimum corrumpit situ; qui si nullus adsit, possit etiam defossa frumenta servare, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi puteorum in modum, quos apellant siros, 16 exhausta humus editos a se fructus recipit. Sed nos in nostris regionibus, quæ redundant uligine, magis illam positionem pensilis horrei et hanc curam pavimentorum et parietum probamus, quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera horreorum prohibent curculionem. Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesæ fruges in horreo ventilentur et quasi refrigerentur. 17 Id autem falsissimum est; neque enim hoc facto expelluntur animalia, sed immiscentur totis acervis. Qui si maneant immoti, summis tantum partibus infestentur,quoniam infra mensuram palmi non nascitur curculio; longeque præstat id solum, quod iam vitiatum est, quam totum periculo subicere. Nam cum exiget usus,facile est eo sublato, quod vitiatum erit, integro inferiore uti. Sed hæc, etsi extrinsecus, non tamen intempestive videor hoc loco rettulisse. 18 Torcularia præcipue cellæque oleariæ calidæ esse debent, quia commodius omnis liquor vapore solvitur ac frigoribus magnis conficitur;oleum, quod minus provenit, si congelatur, fracescit. Sed ut calore naturali est opus, qui contingit positione cæli et declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quoniam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur. Propter quod torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur olea. 19 Cortinale, ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, versari possit. Fumarium quoque, quo materia, si non sit iam pridem cæsa, festinato siccetur, in parte rusticæ villæ fieri potest iunctum rusticis balneis.Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tamen feriis, lavetur; 20 neque enim corporis robori convenit frequens usus earum. Apothecæ recte superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur, quoniam vina celerius vetustescunt, quæ fumo quodam generepræcoquem maturitatem trahunt.Propter quod et aliud tabulatum esse debebit, quo amoveantur, ne rursus nimia suffuniatione medicata sint. Quod ad villæ situm partiumque eius dispositionem, 21 satis dictum est. Circa villam deinceps hæc esse oportebit: fumum et pistrinum, quantum futurus numerus colonorum postulaverit: piscinas minime duas, alteram, quæ anseribus pecoribusque serviat, alteram, in qua lupinum, ulmi vimina et virgas atque alia quæ sunt usibus nostris apta. maceremus. Stercilina quoque duo sint, unum, quod nova purgamenta recipiat et in annum conservet, alterum, ex quo vetera vehantur, sed utrumque more piscinarum devexum leni clivo et exstructum pavimentatumque solo, ne umorem tramittant. 22 Plurimum enim refert non adsiccato suco fimum vires continere et assiduo macerari liquore, ut, si qua interiecta sint stramentis aut paleis spinarum vel graminum semina, intereant nec in agrum exportata segetes herbidas reddant. Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere solis incursu patiuntur vel exuri. 23 Area, si comperit, ita constituenda est, ut vel a domino vel certe a procuratore despici possit, eaque optima est silice constrata, quod et celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus ungularum tribularumque, et eadem eventilata mundiora sunt lapillisque carent et glæbulis, quas per trituram fere terrena remittit area. 24 Huic autem nubilarapplicari debet maximeque in Italia propter inconstantiam cæli, quo conlata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber incesserit. Nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi æstas pluvia caret, supervacuum est. Pomaria quoque et hortos oportet sæpto circumdari et esse in propinquo atque in ea parte, qua possit omnis stercorata colluvies cohortis balneariorumque et oleis expressa amurcæ sanies influere. Nam quoque eius modi lætatur alimentis et holus et arbor.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
