Columella, De re rustica
1 Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido: nam utraque re infestantur. Hæc autem sit ima parte vallis, et ut vacuæ cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non ægre devolent. Si villæ situs ita competit, non est dubitandum quin ædificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quæ tetris latrinæ sterquiliniique et a balinei libera est odoribus. 2 Verum si positio repugnabit, nec maxima tamen incommoda congruent,sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe vicina vallis occupetur, quo sæpius descendere non sit grave possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat; quæ quoniam rarissima est, interventu domini tutius custoditur. Neque ea curatorem fraudulentum tantum, sed etiam immundæ segnitiæ perosa est. Æque enim dedignatur, si minus pure habita est, ac si tractetur fraudulenter. 3 Sed ubicumque fuerint alvearia non editissimo claudantur muro. Qui si metu prædonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius: iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo condatur instrumentum: sitque maxime repletum præparatis alveis ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quæ languentibus adhibentur. 4 Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret, Ut cum prima novi ducent examina reges, Vere suo, ludetque favis emissa iuventus: Vicina invitet decedere ripa calori, Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel extracta manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt. 5 Sive igitur, ut dixi, præterfluens unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad æstivum solem, si forte morantis Sparserit, aut præceps Neptuno immerserit Eurus. 6 Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculæ incrementi parvi, maximeque propter salubritatem (nam sunt etiam remedio languentibus) cytisi, tum deinde casiæ atque pini et rosmarinus:quin etiam cunilæ et thymi frutices, item violarum, vel quæcunque utiliter deponi patitur qualitas terræ. Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quælibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris cæni. Nec minus vitentur cavæ rupes aut vallis argutiæ, quas Græci vocant ἠχοῦσ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
