Columella, De re rustica
1 Confecta bruma parere 6 fere id genus avium consuevit. Atque earum quæ sunt fecundissimæ, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt; frigidis autem regionibus eodem mense post idus. 2 Sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime præbetur ad satietatem hordeum semicoctum: nam et maius facit ovorum incrementum, et frequentiores partus. Sed is cibus quasi condiendus est interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quæ maxime putantur augere fecunditatem avium. Modus autem cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum hordei. Aliquid tamen admiscendum erit 3 cytisi, vel si id non fuerit, viciæ aut mihi. Curæ autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, eaque subinde converrat, et alia stramenta quam recentissima reponat.Nam pulicibus, atque aliis similibus replentur, quæ secum affert avis, cum ad idem cubile revertitur. Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,quod se facere gallinæ testantur crebris singultibus interiecta voce acuta. 4 Observare itaque dum edant ova, et confestim circumire oportebit cubilia, ut quæ nata sunt recolligantur, notenturque quæ quoque die sint edita, et quam recentissima supponantur glucientibus: sic enim appellant rustici aves eas quæ volunt incubare; cetera vel reponantur, vel ære mutentur. Aptissima porro sunt ad excludendum recentissima quæque. Possunt tamen etiam requieta supponi, 5 dum ne vetustiora sint quam dierum decem. Fere autem cum primum partum consummaverunt gallinæ, incubare cupiunt ab idibus Ianuariis, quod facere non omnibus permittendum est; quoniam quidem novellæ magis edendis, quam excludendis ovis utiliores sunt: inhibeturque cupiditas incubandi pinnula per nares traiecta.Veteranas igitur aves ad hanc rem eligi oportebit, quæ iam sæpius id fecerint; 6 moresque earum maxime pernosci, quoniam aliæ melius excludunt, aliæ editos pullos commodius educant.At e contrario quædam et sua et aliena ova comminuunt atque consumunt, quod facientem protinus submovere conveniet. 7 Pulli autem duarum aut trium avium exclusi,dum adhuc teneri sunt, ad unam, quæ sit melior nutrix, transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dignoscere non potest. Verumtamen servare oportet modum. Neque enim debet maior esse quam triginta capitum. Negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri. 8 Numerus ovorum, quæ subiciuntur, impar observatur,nec semper idem. Nam primo tempore, id est mense Ianuario, quindecim, nec unquam plura subici debent: Martio, XIX,nec his pauciora: unum et viginti Aprili:tota deinde æstate usque in calendas Octobris totidem.Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereunt. 9 Plerique tamen etiam ab æstivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est æstiva educatio. Semper autem, cum supponuntur ova, considerari debet, ut luna crescente a decima usque ad quintamdecimam id fiat. Nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima; et sic administrandum est, ut rursus cum excluduntur pulli, luna crescat. 10 Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi. At pavoninoet anserino, paulo amplius ter novenis. Quæ si quando fuerint supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus alienigenis patiemur. Tum demum sui generis quattuor ova, nec plura quam quinque fovenda recipient. Sed et hæc quam maxima: nam ex pusillis aves minimæ nascuntur. 11 Cum deinde quis volet quam plurimos mares excludi, longissima quæque et acutissima ova subiciet: et rursus cum feminas, quam rotundissima. Supponendi autem consuetudo tradita est ab iis, qui religiosius hæc administrant, eiusmodi. Primum quam secretissima cubilia legunt,ne incubantes matrices ab aliis avibus inquietentur: deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova. 12 Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri, nec minus alii capita cum clavis ferreis subiciunt: quæ cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur antequam toti partibus suis consummentur. 13 Servat autem qui subicit,ne singula ovain cubili manu componat,sed totum ovorum numerum in alveolum ligneum conferat, deinde universum leniter in præparatum nidum transfundat. 14 Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturæ studiosius nidis immorentur, neve longius evagatæ refrigerent ova, quæ quamvis pedibus ipsæ convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut æqualiter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus læsa vel fracta sunt, ut removeat. Idque cum fecerit duodeviginti diebus,die undevigesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur, si pipiant. Nam sæpe propter crassitudinem putaminum 15 erumpere non queunt. Itaque hærentes pullos manu eximere oportebit, et matri fovendos subicere, idque non amplius triduo facere. Nam post unum et vigesimum diem silentia ova carent animali- bus: eaque removenda sunt, ne incubans inani spe diutius detineatur effeta. Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre, et aqua ciboque abstinere, dum omnes excludantur. 16 Postero die, cum grex fuerit effectus, hoc modo deponatur.Cribro viciario, vel etiam loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde puleii surculis fumigentur. Ea res videtur prohibere pituitam, 17 quæ celerrime teneros interficit. Post hæc cavea cum matre claudendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi. Nam maxime cruditas vitanda est: et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture. Nam nisi vacua est ingluvies, cruditatem significat, 18 abstinerique debent, dum concoquant. Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur: cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos. Id vitatur sæpius incenso cornu cervino, vel galbano, vel muliebri capillo: quorum omnium fere nidoribus prædicta pestis 19 submovetur. Sed et curandum erit, ut tepide habeantur. Nam nec calorem nec frigus sustinent. Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri. Sed primis quasi infantiæ diebus pertractandi sunt, plumulæque sub cauda clunibus detrahendæ, ne stercore coinquinatæ durescant et naturalia præcludant. 20 Quod quamvis caveatur, sæpe tamen evenit, ut alvus exitum non habeat. Itaque pinna perfunditur, et iter digestis cibis præbetur. Sæpe etiam iam validioribus factis, atque ipsis matribus etiam vitanda pituitæ pernicies erit. Quæ ne fiat, mundissimis vasis et quam purissimam præbebimus aquam: nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus. 21 Quod si tamen pestis permanserit, sunt qui micas alii tepido madefaciunt oleo et'faucibus inserant. Quidam hominis urina tepida rigant ora, et tamdiu comprimunt, dum eas amaritudo cogat per nares emoliri pituitæ nauseam.Uva quoque, quam Græci ἀγρίαν σταφυλὴν vocant, cum cibo mixta prodest; vel eadem pertrita, et cum aqua potui data. 22 Atque hæc remedia mediocriter laborantibus adhibentur. Nam si pituita circumvenit oculos, et iam cibos avis respuit, ferro rescinduntur genæ, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur: atque ita paulum 23 triti salis vulneribus infricatur.Id porro vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves: item cum per æstatem consistens in cohortibus aqua potatur: item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendæ sunt aves: eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quæ cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensæ aves omnem aspernantur uvam. Similis ratio est etiam caprifici, quæ dococta cum cibo præbetur avibus, et ita fici fastidium creat. 24 Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque optimam et deteriorem vendendi, servetur etiam in hoc genere, ut per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Submovebimus autem veteres, id est, quæ trimatum excesserunt: item quæ aut parum fecundæ, aut parum bonæ nutrices sunt, et præcipue quæ ova vel sua vel aliena consumunt: nec minus, quæ velut mares cantare atque etiam calcare coeperunt: item serotini pulli, qui ab solstitio nati capere iustum incrementum non potuerunt. In masculis autem non eadem ratio servabitur; sed tamdiu custodiemus generosos, 25 quamdiu feminas implere potuerint. Nam rarior est in his avibus mariti bonitas. Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea præbenda, quæ satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
