Columella, De re rustica
1 Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, præcipiemus: quamquam pars hæc exordii pæne tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucæ parvæque morborum et remediorum differentiæ possunt inveniri; quæ tamen quantulæcunque sunt, non omittentur a nobis. 2 Si ægrotat universum pecus, ut et ante præcepimus, et nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium præsentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quæramus statum cæli, curemusque, si ex calore et æstu concepta pestis invasit, ut opaca rura: si invasit frigore, ut eligantur aprica. 3 Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus aggravetur: nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus, 4 in lacinias colonis distribuatur. Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Hæc ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quæ superiore exordio percensuimus, observare debemus si universæ laborabunt: illa, si singulæ. 5 Oves frequentius, quam ullum aliud animal in-festantur scabie: quæ fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium prædiciti medicaminis non adhibeas, si æstivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulæ aut equi aut asini steterunt: præcipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit. 6 Hæc ubi coepit irrepere, sic intelligitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve detergent: quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam diducere: nam subest aspera cutis, et velut quædam porrige Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum præcipue oves contagione vexentur. 7 Sunt autem complura medicamina, quæ idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quædam reperirinequeunt, ut ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad fæcem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione æqua detritum album elleborum.Potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicutæ: 8 quæ verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa confunditur, atque expressus humor eius fictili vase reconditur, duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino defoditur, ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur,tepefactumque medicamentum illinitur scabræ parti, quæ tamen prius aspera testa defricta 9 vel pumice redulceratur. Eidem remedio est amurca duabus partibus decocta: item vetus hominis urina testis candentibus inusta. Quidamtamen hanc ipsam subiectis ignibus quinta parte minuunt, admiscentque pari mensura succum viridis cicutæ: deinde singulis urnis eiusliquaminissingulos fricti salis sextarios infundunt. 10 Facit etiam sulfuris triti et picis liquidæ modus æqualis igne lento coetus. Sed Georgicum carmen affirmat nullam esse præstantiorem medicinam, Quam si quis ferro potuit rescindere summum Ulceris os: alitur vitium, vivitque tegendo. Itaque reserandum est, et ut cetera vulnera, medica-mentis curandum. Subicit deinde æque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti oportere:nam plurimum, inquit Profuit incensos æstus avertere, et inter Ima ferire pedis salientem sanguine venam. 11 Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem de-trahimus. Clodigo quoque dupliciter infestat ovem, sive cum subluvies atque intertrigo in ipso discrimine ungulæ nascitur: seu cum idem locus tuberculum habet, cuius media fere parte canino similis extat pilus, eique subest vermiculus. 12 Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litæ curentur, vel tenero punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel æris rubigine infriata,vel combusta galla cum austero vino levigata et inlita. 13 Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulnere-mus: id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit: sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens sebum vulneri per ardentem tedam instillato. 14 Ovem pulmonariam similiter ut suem curari convenit, inserta per auriculam, quam veterinarii consiliginem vocant: de ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam traderemus.Sed is morbus æstate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadrupedi largius bibendi potestas danda est. 15 Celso placet, si est in pulmonibus vitium, acris aceti tantum dare, quantum ovis sustinere possit: vel humanæ veteris urinæ tepe-factæ trium heminarum instar per sinistram narem corniculo infundere, atque axungiæ sextantem faucibus inserere. 16 Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam vocant pastores: ea nisi compescitur intra primam pecudem, quæ tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur. Nam pæne ad omnem tactum excandescit: sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut eblanditur igneam sævitiam, differens magis occidionem gregis, quam prohibens. 17 Sed Ægyptiæ gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cuius commenta, quæ appellantur Græce χειρόκμητα,sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem sæpius ac diligenter ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quæ fuerit pusulosa,resupinam obruamus, patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur. 18 Bilis æstivo tempore non minima pernicies potione depellitur humanæ veteris urinæ, quæ ipsa remedio est etiam pecori arcuato. At si molesta pituita est, cunelæ bubulæ, vel surculi nepetæ silvestris lana involuti naribus inseruntur, versantur-que donec sternuat ovis. Fracta pecudum non aliter quam hominum crura sanantur, involuta lanis oleo atque vino insuccatis, et mox circumdatis ferulis conligata. 19 Est etiam gravis pernicies herbæ sanguinariæ, qua si pasta est ovis, toto ventre dis-tenditur, contrahiturque, et spumat et quædam tenuia tætri odoris excernit.Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte quæ proxima est clunibus, nec minus in labro superiore vena solvenda est. Suspiriose laborantibus auriculæ ferro re-scindendæ, mutandæque regiones; quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus. 20 Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus, vel ægritudine alia affectis. Qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant. Itaque separatim mulgendac sunt oves, et cælestis aqua pari mensura læti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte caprino iisdem medentur, quod per corniculum infunditur faucibus. 21 Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus. Ea plerumque fit, si per imprudentiam pastoris emissi agni vel etiam hædi roscidas herbas depaverint, quod minime committi oportet. Sed cum id factum est, velut ignis sacer os atque labra foedis ulceribus obsidet.Remedio sunt hyssopus et sal æquis ponderibus contrita. 22 Nam ea mixtura palatum atque lingua,totumque os perfricatur. Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis æneæ tertiam partem duabus veteris axungiæ portionibus commiscere, tepefactoque uti medicamine. Non nulli folia cupressi trita miscent aquæ, et ita perluunt ulcera atque palatum. Castrationis autem ratio iam tradita est. Neque enim alia in agnis, quam in maiore quadrupede servatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
