Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 6, cap. 5

1 Nullo autem tempore et minime æstate utile est boves in cursum concitari: nam ea res aut alvum movet, aut1 frequenter 2 febrem. Cavendum quoque est, ne ad præsepia sus aut gallina perrepat. Nam hoc 3 quod decidit 4 immixtum pabulo, bubus affert necem. Sus ægra pestilentiam facere valet. Quæ cum in gregem incidit, confestim mutandus est cæli status, et in plures partes distributo pecore longinquæ regiones petendæ sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat, qui contagione ceteros labefaciat. 2 Itaque cum ablegabuntur, in ea loca perducendi sunt, quibus nullum impascitur pecus, ne adventu suo etiam illi tabem afferant. Evincendi sunt autem quamvis pestifcri morbi, et exquisitis remediis propulsandi. Tunc panacis et eryngii radices fæniculi seminibus miscendæ, et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendæ, eoque medicamine salivandum ægrotum pecus. 3 Tunc paribus casiæ myrrhacque et thuris ponderibus, ac tantundem sanguinis marinæ testudinis miscetur potio cum vini veteris sextariis tribus, et ita per nares infunditur. Sed ipsum medicamentum ponderis sescunciæ divisum portione æqua per triduum cum vino dedisse sat erit. Præsens etiam remedium cognovimus radiculæ, quam pastores consiliginem vocant. Ea in Marsis montibus plurima nascitur, omnique pecori maxime est salutaris. Læva manu effoditur ante solis ortum. Sic enim lecta maiorem vim creditur habere. 4 Usus eius traditur talis. Ænea fibula pars auriculæ latissima circumscribitur, ita ut manante sanguine tanquam O literæ ductus appareat. Hoc et intrinsecus et ex superiore parte auriculæ cum factum est, media pars descripti orbiculi eadem fibula transuitur, et facto foramini prædicta radicula inseritur; quam eum recens plaga comprehendit, ita continet, ut elabi non possit: in eam deinde auriculam omnis vis morbi pestilensque virus dicitur,donec pars, quæ fibula circumscripta est, demortua excidit, et minimæ partis iactura caput conservatur. 5 Cornelius Celsus etiam visci folia eum vino trita per nares infundere iubet. Hæc facienda, si gregatim pecora laborant: illa deinceps, si singula.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑