Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 5, cap. 5

1 Sed ut singula earum quæ proposui vinearum genera persequar, prædictum ordinem repetam. Vitis quæ sine adminiculo suis viribus consistit, solutiore terra, scrobe; densiore, sulco ponenda est. Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus æstas non est præfervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.5 Soli tamen ante bonitas exploranda est.Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est. 2 Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est, latitudine tamen bipedanea: vel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus, commodius habetur eandem quoquo versus dare mensuram scrobibus, non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis. Ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur. 3 Sed de spatiis ordinum eatenus præcipiendum habemus, ut intelligant agricolæ, sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive bidentibus, angustiora: sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque contractiora quam quattuor. Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transversa rursus laxiora spatia faciant,per quæ vel fossor vel arator incedat. 4 Sationis autem cura non alia debet esse, quam quæ tradita est a me tertio volumine. Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adæquetur. Sic enim putat vitem cogi deorsum agere radices. Hoc ego siccis locis fieri utiliter non negaverim; sed ubi aut uliginosa regio est, aut cæli status imbrifer, minime faciundum censeo. Nam consistens in semiplenis scrobibus nimiushumor, antequam convalescant, semina necat. 5 Quare utilius existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim post æquinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina. 6 Ubi vero iam corroborata fuerint,nihil dubium est, quin cælestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet. De qualitate autem seminum inter auctores non convenit. Alii malleolo protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice: de qua re quid sentiam, iam superioribus professus sum. 7 Et nunc tamen hoc adicio, esse quosdam agros, in quibus non æque bene translata semina quam immota respon- deant: sed istud rarissime accidere. Notandum item diligenter explorandum esse,quid quæque ferat regio, quid quæque recuset. Depositam ergo stirpem, id est, malleolum vel vivi- 8 radicem,formare sic convenit, ut vitis sine pedamine consistat. Hoc autem protinus effici non potest. Nam nisi adminiculum teneræ viti atque infirmæ contribueris, prorepens pampinus terræ se applicabit.Itaque posito semini arundo adnectitur, quæ velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola. Ea porro non debet esse sublimis: nam usque in sesqui- 9 pedem coercenda est. Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut bracchiorum incrementis adolescit. Nam duæ species huius quoque culturæ sunt. Alii capitatas vineas, alii bracchiatas magis probant. Quibus cordi est in bracchia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quicquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor bracchia pedalis mensuræ dividere, ita ut omnem partem cæli 10 singula aspiciant.. Sed hæc bracchia non statim primo anno tam procera submittuntur, ne oneretur exilitas vitis; sed compluribus putationibus in prædictam mensuram educuntur. Deinde ex bracchiis quasi quædam cornua prominentia relinqui oportet, atque ita totam vitem omni parte in orbem diffundi. 11 Putationis autem ratio eadem est, quæ in iugatis vitibus: uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur: pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum detrahitur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quæ ipsi trunco adhæret. 12 Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest, cum vires terræ et fructum et materias valent præbere. Maxime autem aratris excolunt,qui sic formatas vineas habent, eamque rationem sequuntur detrahendi vitibus bracchia, quod ipsa capita sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, sæpe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet. 13 Atque hæc quidem cultura vel bracchiatis vel capi-tatis antequam gemment, adhibetur. Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere. Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator et supervacuos deterget fructuososque palmites sub- mittit, qui cum induruerunt, velut in coronam re-ligantur. Hoc duabus ex causis fit: una, ne libero excursu in luxuriam prorepant,omniaque alimenta pampini absumant; altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se præbeat. 14 Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis æstate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur,ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat: locis autem siccis calidisque et apricis e contrario palmitibus uvæ contegantur; et si parum pampinosa vitis est, advectis frondibus et interdum stramentis fructus muniatur. 15 M. quidem Columella patruus meus, vir illustribus disciplinis eruditus, ac diligentissimus agricola Bæticæ provinciæ, sub ortu Caniculæ palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti sideris tempore quædam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem incolæ Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut halitu flammeo fructus uratur. Atque hæc capitatæ bracchiatæque vitis cultura est. Nam illa, quæ uni iugo superponitur, aut quæ materiis submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam exigit, quam iugata. 16 Non nullos tamen in vineis characatis animadverti, et maxime elvenacigeneris, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolæ mergos, Galli candosoccos vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment, plus alimenti terram præbere fructuariis flagellis. Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent. Nos autem præcipimus easdem virgas, cum a matre fuerint præcisæ, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere. Quoniam quidem partes sarmentorum, quæ fuerant obrutæ, satis multas habent radices, quæ depositæ scrobibus confestim comprehendant. 17 Superest reliqua illa cultura prostratæ vineæ, quæ nisi violentissimo cæli statu suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec unquam generosi saporis vinum præbet. Atque ubi regionis conditio solam eam culturam recipit,bipedaneis scrobibus malleolus deponitur. Qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur: eaque primo anno compescitur in duas gemmas: sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur, ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti iacens non excedat interordinii spatium. 18 Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectæ vineæ: nisi quod iacenti viti breviores materiæ submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur in alterum interordinium: atque ita pars ea quæ fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars excoli possit. 19 De pampinatione talis vineæ parum inter auctores convenit. Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque fructum abscondat: aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit: quæ ratio mihi quoque commodior videtur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑