Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 3, cap. 5

1 Vitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est, sucosa tamen ac mediocri potius quam pingui; tametsi fere omnes auctores huic rei lætissimum locum destinaverunt. Quod ego minime reor esse pro agricola; nam depositæ stirpes4 valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factæ, si in peius5 transferantur, retorrescunt nec adolescere queunt. 2 Prudentis autem coloni est ex deteriori terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre. Propter quod mediocritas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio boni malique posita est. Sive enim postmodum necessitas postulaverittempestiva semina ieiuno solo committere, non magnam sentientdifferentiam, cum ex mediocri materia in exilem translata sunt; sive lætior ager conserendus est, longe celerius in ubertate coalescunt. 3 Rursus tenuissimo solo vicarium facere minime rationis est, quoniam malleolorum pars maior deperit, et quæ superest, tarde fit idonea translationi. Ergo mediocris et modice siccus ager vitiario est aptissimus; isque bipalio prius subigi debet, quæ est altitudo pastinationis, cum in duos pedes et semissem convertitur humus; ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quæ semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,sesceni malleoli pangendi sunt. 4 Is numerus consummat per totum iugerum seminum milia quattuor et viginti.Verum hanc curam prævenit inquisitio et electio malleolorum. Nam ut sæpe iam rettuli, quasi fundamentum est prædictæ rei, probatissimum genus stirpis deponere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑