Columella, De re rustica
1 Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quæratur in vicino, quæ non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi. 2 Hæc quoque si deficiet et spes artior aquæ manantis coegerit, vastæ cisternæ hominibus piscinæque pecori struantur;quæ tamen pluvialis aqua salubritati corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.Huic proxima fluens aqua, quæ montibus oriunda per saxa præceps devolvitur, ut est in Gaurano Campaniæ;tertia putealis 3 collina vel quæ non infima valle reperitur; deterrima palustris, quæ pigro lapsu repit; etpestilens, quæ in palude semper consistit. Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturæ, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit; ex quo cælestis aqua maxime salubris intellegitur, quod etiam venenati liquoris eluit perniciem.Sed hanc potui probatissimam diximus. 4 Ceterum ad æstatum temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes rivi, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dum tamen dulces, utique perducendos in villam censeo. Sin summotus longius a collibus erit amnis et loci salubritas editiorque situs ripæ permittet superponere villam præfluenti,cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam præ se flumen habeat et ut ædificii frons aversa sit ab infestis eius regionis ventis et amicissimis adversa; quoniam plerique amnes æstate vaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, quæ nisi vi maiore inspirantium ventorum summoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem. 5 Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur. Eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur, num- quam ex ripa, sed haud paulum summota a litore. 6 Nam præstat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet ædificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quæ in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas uligine, cæno et fermentata colluvie venenatas emittit, ex quibus sæpe contrahuntur cæci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit; 7 hæc autem prætereuntem viatorum populationibus et adsiduis devertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quæ censeo eius modi vitare incommoda villamque nec in via nec a via procul editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem æquinoctialem directa sit. 8 Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et æstivorum tenet, quantoque fuerit ædificii solum pronius orienti, tanto et æstate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiæ resedit siccare atque detergere. Hæc autem cum hominibus adferunt perniciem, tum et armentis et virentibus eorumque frugibus. 9 Sed quisquis ædificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quæ mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo præstructa valenter resistent contra ea, quæ postmodum superposita incumbant. 10 At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque. Nam tum cum veteri adstruitur recens ædificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit, et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degravatum pondere suo præceps attrahetur. Igitur id structuræ vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
