Columella, De re rustica
1 Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eæque sint secretissimæ, et ut1 noster præcipit Maro, viduæ 2 pecudibus, aprico et minime procelloso cæli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves hædique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas. 2 Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbræ, vel nostratis cunilæ, quam satureiam rustici vocant. Post hæc frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinus,et utraque cytisus. Est enim sativa et altera suæ spontis. Itemque semper virens pinus, et minor ilex: nam prolixior ab omnibus improbatur. Ederæ quoque non propter bonitatem recipiuntur, 3 sed quia præbent plurimum mellis. Arborum vero sunt probatissimæ, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,tum etiam amygdalæ, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleræque, ne singulis immorer. Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus ac tiliæ. Solæ ex omnibus nocentes 4 taxi repudiantur. Mille præterea semina vel crudo cespite virentia, vel subacta sulco, flores amicissimos apibus creant, ut sunt in virgineo solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi. At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceæ rosæ luteolæque, et Sarranæ violæ, nec minus cælestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.Iam vero notæ vilioris innumerabiles nascuntur herbæ cultis atque pascuis regionibus, quæ favorum ceras exuberant: 5 ut vulgares lapsanæ, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Græci σταφυλῖνον 6 vocant. Verum ex cunctis, quæ proposui, quæque omisi temporis compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis præcipui mella reddit thymus.Eximio deinde proximum thymbra, serpyllumque et origanum. Tertiæ notæ, sed adhuc generosæ, marinus ros et nostras cunila, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus tamaricis ac ziziphi flores, reliquaque, quæ proposuimus, cibaria. 7 Sed ex sordidis deterrimæ notæ mel habetur nemorense, quod sparto atque arbutoprovenit: villaticum, quod nascitur in oleribus.Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
