Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 4, cap. 4

1 Et nos igitur, Publi,4 magno animo vineas ponamus, ac maiore studio colamus. Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur; id enim præcipue observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum frontes eius dirigantur. 2 Nam vitis supina et velut recumbens in alveo deposita, postea quum ablaqueatur, vulneribus obnoxia est. Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat et non numquam præcidit. Meminerimus ergo usque ab imo scrobis solo rectum adminiculo sarmentum applicare et ita in summum perducere. Tum cetera, ut priore libro præcepimus. Ac deinde duabus gemmis super extantibus terram coæquare. Deinde malleolo inter ordines posito crebrisfossionibus4pastinatum resolvere atque in pulverem redigere. 3 Sic enim optime et viviradices et reliqua semina, quæ deposuerimus, convalescent, simul ac tenera humus nullis herbis irrepentibus umorem stirpibus præbuerit, nec duritia soli novellas adhuc plantas velut arto vinculo compresserit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑