Columella, De re rustica
1 Sequitur deinceps Cæsonianum præceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum sæpius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quæ mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac læti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terræ disseremus. 2 In universum tamen quasi testificandum atque sæpius prædicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.Atilius Regulus dixisse memoratur: fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si vel saluberrirnus sit, parandum; quod Atilius ætatis suæ agricolis maiore cum auctoritate censebat peritus usu, nam Pupiniæ pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquunturhistoriæ. 3 Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiæ est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris cæli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia 4 maciem soli vincere potest. Hæc autem consequemur,si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti: Ventos et proprium cæli prædiscere morem Cura sit ac patrios cultus habitusque locorum Et quid quæque ferat regio et quid quæque recuset; nec contenti tamen auctoritate vel priorum vel præsentiumcolonorumnostrapromiserimus 5 exempla novaque temptaverimus experimenta. Quod etsi per partes non numquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, si multa temptando possessor efficit, ut in id formetur, quod maxime præstare possit. Ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est, longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus. 6 Sed quam refert qualis fundus et quo modo colatur, tam villa qualiter ædificetur et quam utiliter disponatur.Multos enim deerrasse memoria prodidit, sicut præstantissimos viros L. Lucullum et Q. Scævolarn, quorum alter maioris, alter minus amplas, quam postulavit modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem familiarem. 7 Diffusiora enim consæpta non solum pluris ædificamus, sed etiam impensis maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur fructus. Nam et umidæ res et siccæ, quas terra progenerat, facile vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta, 8 quibus inferantur. Pro portione etiam facultatum quam optime pater familiæ debet habitare, ut et libentius rus veniat et degat in eo iucundius. Utique vero, si etiam matrona comitabitur, cuius ut sexus ita animus est delicatior, amoenitate aliqua demerenda erit, quo patientins moretur cum viro. Eleganter igitur ædificet agricola nec sit tamen ædificator, atque areæ pedem tantum complectatur, quod ait Cato, quantum " ne villa fundum quærat neve fundus villam." Cuius universum situm qualem oporteat esse, nunc explicabimus. 9 Quod incohatur ædificium, sicut salubri regione ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus ær corruptus plurimas adfert corporibus nostris causasoffensarum.Suntquædam loca, quæ solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias; sunt quæ tepent hieme, sed æstate sævissime candent, ut adfirmant Euboicam Chalcidem. 10 Petatur igitur ær calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret æstate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni sævit. Hæc igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paulum intumescente, ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
