Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 6, cap. 37

1 Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et sæpe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris sævitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur. 2 Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum marem feminæ iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus figurentur. 3 Mula autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur. Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africæ adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum. 4 Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma præ- stantius, quam quod seminavit asinus quamvis possit huic aliquatenus comparari quod progenerat onager, nisi et indomitum, et servitio contumax silvestris mores, strigosumque patris præfert habitum. Itaque eiusmodi admissarius nepotibus magis quam filiis utilior est. Nam ubi asina et onagro natus admittitur equæ, per gradus infracta feritate quicquid ex eo provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam refert. 5 Qui ex equo et asina concepti generantur, quamvis a patre nomen traxerint, quod hinni vocantur, matri per omnia magis similes sunt. Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento est speciosior. 6 Verumtamen ab aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi.Nam murinus cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in mula. 7 Neque nos universa quadrupedis species decipiat, si qualem probamus conspicimus. Nam quemadmodum arietum quæ sunt in linguis et palatis maculæ, plerumque in velleribus agnorum deprehenduntur: ita si discolores pilos asinus in palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, sæpe tamen domini spem decipit. Nam interdum etiam citra prædicta signa dissimiles sui mulas fingit. Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus color primordiis seminum mixtus reddatur nepotibus. 8 Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equæ subici. Ea optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, prædictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti præbet ubera. Sic nutritus admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero conversatus equis familiariter earum consuetudinem appetere. Sed ei non oportet minori quam trimo inire permitti.Atque id ipsum si concedatur,vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo et largo hordeo firmandus, nonnunquam etiam salivandus erit. 9 Nec tamen teneræ feminæ committetur. Nam nisi prius ea marem cognovit,adsilientem admissarium calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum. Id ne fiat, degener ac vulgaris asellus admovetur, qui solicitet obsequia feminæ: neque is tamen inire sinitur. Sed, si iam est equa veneris patiens, confestim abacto viliore, pretioso marisubigitur.Locus est ad hos usus extructus, machinam vocant rustici, duos parietes adverso clivulo inædificatos qui angusto intervallo sic inter se distant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit. 10 Aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris munitus: ad quæ capistrata in imo clivo constituitur equa, ut et prona melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi præbeat. Quæ cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit. Id enim utilius est, quam quod quidam faciunt, ut et fetam nihilominus admisso equo impleant. 11 Annicula mula recte a matre repellitur, et amota montibus aut feris locis pascitur, ut ungulas duret, sitque postmodum longis itineribus habilis. Nam clitellis aptior mulus. Illa quidem agilior: sed uterque sexus et viam recte graditur, et terram commode proscindit, nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat,aut campus gravi glebarobora boum deposcit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑