Columella, De re rustica
1 In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futuræ prolis feminam et marem: quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur. 2 Equam convenit quadrimam usque in annos decem amplissimæ atque pulcher- rimæ formæ, membris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem utero suo generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et ad fetum non solum corporis bona, sed et ingenium conferat. Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhæret plus socordiæ paternæ quam vigoris materni. 3 Verumtamen equæ dictos ut in usus minore cura reperiuntur,maior est labor eligendi maris 4: quoniam sæpe iudicium probantis frustratur experimentum. Multi admissarii specie tenus mirabiles pessimam sobolem formavel sexu progenerant. Nam sive parvi corporis feminas fingunt, sive etiam speciosi plures mares quam feminas, reditum patrisfamiliæ minuunt. At quidam contempti ab aspectu preiosissimorum seminum feraces sunt. Nonnumquam aliquis generositatem suam natis exhibet, sed hebes in voluptate rarissime solicitatur ad venerem. 4 Huiusce sensum magistri lacessunt admota generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura. Itaque obiectu asinæ cum superiectumeblanditi sunt, velut incensum et obcæcatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditæ imponunt equæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
