Columella, De re rustica
1 Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit vivacissima nec recuset ullum locum, prosperius resoluto quam denso; umido, quam sicco; vallibus, quam clivis; 3 fluminum ripis, et limitibus ac vepribus 4 commodius quam mediis agris deponitur. 2 Seritur bulbus radicis, et talea calami; nec minus toto prosternitur corpore. Bulbus tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam præbet. Talea et tota harundo serius prædicto tempore evenit. Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totæ harundines prostratæ deponentur,exstent earum cacumina;6quod si obruta sunt, totæ putrescunt. 3 Sed cultus harundineti primo triennio non alius est quam ceteris. Cum deinde consenuit, repastinandum est. Ea est autem senectus, cum vel exaruit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannæ similis harundo prodeat. 4 Sed illud de integro refodi debet; hoc potest intercidi et dirarari, quod opus rustici castrationem vocant. Quæ tamen refectio harundineti cæca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum; tolerabilius tamen harundo castratur antequam cæditur, quatenus velut indices calami demonstrant quid eruendum sit. 5 Tempus repastinandi et conserendi est priusquam oculi harundinum egerminent. Cæditur deinde post brumam; nam usque in id tempus incrementum capit, ac tum compescitur,cum obriguit hiberno frigore. Fodiendum quotiens et vineta; sed macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod cæsum plerique incendunt harundinetum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
