Columella, De re rustica
1 Si sanis 3 est macies, celerius torrefacto tritico, quam hordeo reficitur. Sed et vini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immixtis hordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro hordeo ali.Nec minus quotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt: ac sæpe plus prodest pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos præbeas.Paleæ vero equis stantibus substernendæ.Multum autem refert robur corporis ac pedum conservare.Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad præsepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus, curæque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulæ. 2 Quod facile evitabimus,si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleæ superiectæ. 3 Plerumque iumenta morbos concipiunt lassitudine et æstu, nonnunquam et frigore, et cum suo tempore urinam non fecerint; vel si sudant, et a concitatione confestim biberint; vel si, cum diu steterint, subito ad cursum extimulata sunt. Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel adeps vino mixta infundatur. Frigori fomenta adhibentur, et calefacta oleo lumbi rigantur,caputque et spina tepenti adipe vel uncto liniuntur. 4 Si urinam non facit, eadem fere remedia sunt. Nam oleum immixtum vino supra ilia et renes infunditur: et si hoc parum profuit, melle decocto et sale collyrium tenue inditur foramini,quo manat urina,vel musca viva, vel turis mica, vel de bitumine collyrium inseritur naturalibus. Hæc eadem remedia adhibentur, si urina genitalia deusserit. 5 Capitis dolorem indicant lacrimæ, quæ profluunt, auresque flaceidæ; et cervix cum capite aggravata, et in terram summissa. Tum rescinditur vena, quæ sub oculo est, et os calda fovetur, ciboque abstinetur primo die. Inde postero autem potio ieiuno tepidæ aquæ præbetur ac viride gramen, tum vetus fænum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque hordei cum vicialibus, ut per exiguas potiones cibi ad iusta perducatur. 6 Si equo maxillæ dolent, calido aceto fovendæ, et axungia vetere confricandæ sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est. Si armos læserit, aut sanguinem demiserit,medio fere in utroque crure venæ solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotumfasciis obligetur. Postero quoque die ex iisdem locis sanguis detrahatur, eodemque modo curetur, et hordeo abstineatur exiguo fæno dato. 7 Post triduum deinde usque in diem sextum porri succus instar trium cyathorum mixtus cum olei hemina faucibus per cornu infundatur. Post sextum diem lente ingredi cogatur, et cum ambulaverit, in piscinam demitti eum conveniet, ita ut natet: sic paulatim firmioribus cibis adhibitis ad iusta per- 8 ducetur. At si bilis molesta iumento est, venter intumescit, nec emittit ventos, manus uncta inseritur alvo, et obsessi naturales exitus adaperiuntur, exemptoque stercore posteacunila bubula et herba pedicularis cum sale trita et decocto melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quæ ventrem movent, bilemque omnem deducunt. 9 Quidam myrrhæ tritæ quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria. Solent etiam vermes atque lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam sæpius iactant. Præsens medicina est, ita ut supra scriptum est, insereremanum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua vel muria dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti faucibus infundere; nam hoc modo prædicta intereunt animalia.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
