Columella, De re rustica
1 Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quæ videbantur utiliter præcipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Hæc enim quasi quædam dotes vineis ante præparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quæ sunt necessaria, extra fundum quærenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima. 2 Convehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno. Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvæ, vel consulto consitæ castaneis, prius faciendæ sunt. Salicum viminalium Atticus putat singula iugera sufficere posse quinis et vicenis iugeribus ligandæ vineæ, harundineti singula iugera vicenis iugandis; castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis. 3 Salicem vel riguus ager vel uliginis abundansoptime, nec incommode tamen alit planus et pinguis. Atque is debet converti bipalio; ita enim præcipiunt veteres, in duos pedes et semissem pastinare salicto destinatum solum.Nec refert cuius generis vimen seras, dum sit lentissimum. 4 Putant tamen tria esse genera præcipue Græcæ, Gallicæ, Sabinæ salicis,quam plurimi vocant Amerinam. Græca flavi coloris est; Gallica obsoleti purpurei, et tenuissimi viminis;Amerina salix gracilem virgam et rutilam gerit. Atque hæ vel cacuminibus vel taleis deponuntur. Perticæ cacuminum modicæ plenitudinis, quæ tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur. 5 Taleæ sesquipedales terreno immersæ paulum obruuntur. Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt; siccaneus spissiora, sic ut sit facilis accessus colentibus ea. Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina. 6 Satio est eorum priusquam germinent, dum silent virgæ, quas arboribus detrahisiccas convenit. Nam roscidas si recideris, parum commode proveniunt; ideoquepluvii dies in exputanda salice vitantur. Fodienda sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta. Cum deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt; 7 aliter culta celeriter deficiunt. Nam quamvis adhibeatur cura, plurimæ salices intereunt. Quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,quibus restituatur quicquid intercidit. Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
