Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 9, cap. 3

1 Quare revertamur ad ea, quæ alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.3 Peripateticæ sectæ conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, easdemque nigras et hirsutas apes habent: alias minores quidem, sed æque rotundas et fusci coloris horridique pili: 2 alias magis exiguas, nec tam rotundas, sed obesas tamen et latas, coloris meliusculi: nonnullas minimas gracilesque, et acuti alvi, ex aureolo varias atque leves: eiusque auctoritatem sequens Vergilius, maxime probat parvulas, oblongas, leves, nitidas, Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis. Nam quanto grandior apis, atque etiam rotundior, tanto peior. 3 Si vero sævior, maxime pessima est. Sed tamen iracundia notæ melioris apium facile delenitur assiduo interventu eorum qui curant.Nam cum sæpius tradantur,celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultæ sunt, in annos decem; nec ullum examen hanc ætatem potest excedere, quamvis in demor-tuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decimo ad internecionem anno gens universa totius alvei consumitur. 4 Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit soboles, observandumque vere cum se nova profundent examina, ut excipiantur, et domiciliorum numerus augeatur. Nam sæpe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet, suo loco dicetur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑