Columella, De re rustica
1 Gallinaria constitui debent parte villæ, quæ hibernum spectat orientem: iuncta sint ea fumo vel culinæ, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic generi præcipue salutaris. Totius autem officinæ, id est ornithonis, tres continuæ extruuntur cellæ, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orienti sit obversa. 2 In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediæ cellæ; quæ ipsa e tribus minima esse debet in altitudinem et quoquoversus pedes septem. In ea singulidextro lævoque pariete aditus ad utramque cellam faciendi sunt, iuncti parieti, qui est intrantibus adversus. Huic autem focus applicetur tam longe, ut nec impediat præ-dictos aditus, et ab eo fumus perveniat in utramque cellam: eæque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media. 3 Sublimitas dividatur tabulatis, quæ supra se quaternos, et infra septenos liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant. Utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quæ et ipsæ matutinum exitum præbeant avibus ad cohortem, nec minus vespertinum introitum. Sed curandum erit, ut semper noctibus claudantur, quo tutius aves maneant. Infra tabulata maiores fenestellæaperiantur, et eæ clatris muniantur, ne possint noxia irrepere animalia: sic tamen, ut illustria sint loca, quo commodius aditet aviarius, qui subinde debet speculari aut incubantes aut parturientes fetus. 4 Nam etiam in iis ipsis locis ita crassos parietes ædificare convenit, ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant: in quibus aut ova edantur, aut excludantur pulli: hoc enim et salubrius et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut, palis in parietes vehementer actis vimineos qualos superimponant.Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis vimineis præponenda erunt vestibula, per quæ matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant. 5 Neque enim debent ipsis nidis involare, 6 ne dum adsiliunt, pedibus ova confringant. Ascensus deinde avibus ad tabulata per utramque cellam datur iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici. Sed ab cohorte forinsecus prædictis fenestellis scandulæ similiter iniungantur, quibus irrepant aves ad requiem nocturnam. Maxime autem curabimus ut et hæc aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus, intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne ad aves feles habeant aut coluber accessum, et æque noxiæ prohibeantur pestes. 7 Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo lædatur stercore; quod cum pedibus uncis adhæsit, podagram creat. Ea pernicies ut evitetur, perticæ dolantur in quadrum, ne teres levitas earum supersilientem volucrem non recipiat. Conquadratæ deinde foratis duobus adversis parietibus induuntur,ita ut a tabulato pedalis altitudinis, et inter se bipedalis latitudinis spatio distent. 8 Hæc erit cohortalis officinæ dispositio. Ceterum cohors ipsa, per quam vagantur, non tam stercore, quam uligine careat. Nam plurimum refert aquam non esse in ea nisi uno loco, quam bibant, eamque mundissimam: nam stercorosa pituitam concitat. Puram tamen servare non possis, nisi clausam vasis in hunc usum fabricatis. Sunt autem, qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos magis utiles esse ligneis aut fictilibus compertum est. 9 Hi superpositis opereulis clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per spatia palmaria modicis forantur cavis, ita ut avium capita possint admittere. Nam nisi opereulis muniantur, quantulumcunque aquævel ciborum inest, pedibus everritur. Sunt qui a superiore parte foramina ipsis opereulis imponant; quod fieri non oportet. Nam supersiliens avis proluvie ventris cibos et aquam conspurcat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
