Columella, De re rustica
1 Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanæ est. Nam cum hæ corporis partes nigræ aut maculosæ sunt, pulla vel etiam varia nascitur proles; idque inter cetera eximie talibus numeris significavit idem qui supra: Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum. 2 Una eademque ratio est in crythræis et nigris arietibus, quorum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor lanæ, multoque minus ipsa universitas tergoris maculis variet. Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat: quæ nisi præcipua est in arietibus, paternæ notæ plerumque natis inhærent. 3 Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus: non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua. Quibusdam tamen regionibus, ubi cæli status uvidus ventosusque est, capros et arietes optaverimus vel amplissimis cornibus, quod ea porrecta altaque maximam partem capitis a tempestate defendant. 4 Itaque si plerumque est atrocior hiems,hoc genus eligemus: si clementior, mutilum probabimus marem: quoniam est illud incommodum in cornuto, quod cum sentiat se velut quodam naturali telo capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit, et fit in feminas quoque procacior. Nam rivalem (quamvis solus admissuræ non sufficit) violentissime persequitur, nec ab alio tempestive patitur iniri 5 gregem, nisi cum est fatigatus libidine. Mutilus autem, cum se tanquam exarmatum intelligat, nec ad rixam promptus est, et in venere mitior. Itaque capri vel arietis petulci sævitiam pastores hac astutia repellunt. Mensuræ pedalis robustam tabulam configunt aculeis, et adversam fronti cornibus religant. Ea res ferum prohibet a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se sauciat. 6 Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, affirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curvantur in flexum. Eius quadrupedis ætas ad progenerandum optima est trima: nec tamen inhabilis usque in annos octo. Femina post bimatum maritari debet, iuvenisque habetur quinquennis: 7 fatiscit post annum septimum. Igitur, ut dixi, mercaberis oves intonsas.: variam et canam improbabis, quod sit incerti coloris. Maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis. Eliges bimam vasti corporis, cervice prolixi villi, nec asperi, lanosi et ampli uteri. Nam vitandus est glaber et exiguus. 8 Atque hæc fere communia sunt in comparandis ovibus. Illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta,ut simul et hieme calida sint, nec angustiæ fetus oblidant.Ea poni debent contra medium diem: namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit vestitissimum, frigoris tamen impatientissimum est, nec minus æstivi vaporis. Itaque cohors clausa sublimi macerie præponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus æstuanti;deturque opera, ne quis humor consistat, ut semper quam aridissimis filicibus vel culmis stabula constrata sint, quo purius et mollius incubent foetæ, sintque illa mundissima, neque earum valetudo, ' quæ præcipue custodienda est, infestetur uligine. 9 Omnia autem pecudi larga præbenda sunt alimenta. Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam. Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quæ plerumque vidua sunt spinis; utamur enim sæpius auctoritate divini carminis: Si tibi lanitium curæ est, primum aspera silva Lappæque tribulique absint; 10 quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit, cum tonsis illotus adhæsit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres: tum etiam quotidie minuitur lanæ fructus,quæ quanto prolixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxiæst rubis, quibus velut hamis inuncata pascentium tergoribus avellitur. Molle vero pecus etiam velamen, quo protegitur, amittit,atque id non parvo sumptu reparatur. 11 Inter auctores fere constat, primum esse admissuræ tempus vernum Parilibus,si sit ovis matura,sin vero feta, circa Iulium mensem. Prius tamen haud dubie probabilius,ut messem vindemia,fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante mæstitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur. Nam melior est autumnalis verno, sicut ait verissime Celsus; quia magis ad rem pertinet, ut ante æstivum quam hibernum solstitium convalescat: solusque ex omnibus bruma commode nascitur. 12 Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles vir callidissimus rerum naturæ præcipit admissuræ tempore observare siccis diebus halitus septentrionales, utcontra ventum gregem pascamus, et eum spectans admittatur pecus: at si feminæ generandæ sunt, austrinos flatus captare, ut eadem ratione matrices ineantur. Nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter vel etiam sinister vinculo testiculos obligetur, in magnis gregibus operosum est. 13 Post feturam deinde longinquæ regionis opilio villicus fere omnem sobolem pastioni reservat; suburbanæ, teneros agnos, dum adhuc herbæ sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor percipitur. Submitti tamen etiam in vicinia urbis quintum quemque oportebit. Nam vernaculum pecus peregrino longe est utilius: 14 nec committi debet, ut totus grex effetus senectute dominum destituat: cum præsertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere: quoniam sæpe frigorum atque hiemis sævitia pastorem decipit, et eas oves interimit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse 15 tolerabiles, non submoverat. Quo magis etiam propter hos casus, nisi quæ validissima non com- prehendatur hieme, novaque progenie repleatur numerus. Quod qui faciet, servare debebit, ne minori quadrimæ, neve ei, quæ excessit annos octo, prolem submittat. Neutra enim ætas ad educandum est idonea: tum etiam quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium 16 refert. Nam vel sterile vel imbecillum est. Partus vero incientis pecoris non secus quam obstetricum more custodiri debet. Neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur, sæpiusque etiam, quando est omnis rationis ignarum, laborat in partu. Quare veterinariæ medicinæ prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus hæret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,quod Græci vocant ἐμβρουλκῖαν. 17 Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum. Sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum est, quod pastores colostrum vocant: ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem agnoscere condiscat. 18 Mox deinde quamdiu non lascivit, obscuro et calido septo custodiatur; postea luxuriantem virgea cum comparibus haraclaudi oportebit, ne velut puerili nimia exultatione macescat: cavendumque est, ut tenerior separetur a validioribus, quia robustus angit imbecillum. 19 Satisque est mane prius quam grex procedat in pascua; deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos. Qui cum firmi esse coeperint,pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi: deinde, ubi convalucrint, circa meridiem pratis aut novalibus villæ continuis matres admovendæ sunt, et septo emittendi agni, ut condiscant foris pasci. 20 De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quæ omissa sunt, meminerimus, iucundis-simas herbas esse, quæ aratro proscissis arvis nascantur; deinde quæ pratis uligine carentibus; palustres silvestresque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, autetiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit præbito sale, quod velut aquæ ac pabuli condimentum per æstatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt. 21 At contra penuriæ hiemis succurritur obiectis intra tectum per præsepia cibis. Aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxinofrondibus, vel autumnali fæno, quod cordum vocatur. Nam id mollius et ob hoc iucundius est, quam maturum. 22 Cytiso quoque et sativa vicia pulcherrime pascuntur. Necessariæ tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleæ. Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit præberi: sed sicubi vilitas permittit,haud dubie sunt optima. 23 De temporibus autem pascendi, et ad aquam ducendi per æstatem non aliter sentio, quam ut prodidit Maro: Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim cæli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra. 24 Rursus deinde iam mitigato vapore compellamus adaquam—etiam per æstatem id faciendum est—et iterum ad pabula producamus. Solis ad occasum, cum frigidus æra vesper Temperat, et saltus reficit iam roscida luna. Sed observandum est sidus æstatis per emersum Caniculæ ut ante meridiem grex in occidentem spectans agatur et in eam partem progrediatur, post meridiem in orientem. Siquidem plurimum refert, ne pascentium capita sint adversa soli, qui plerumque nocet animalibus oriente prædicto sidere. 25 Hieme et vere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat. Nam pruinosa herba pecudi gravedinem creat, ventremqueproluit. Quare etiam frigidis humi-disque temporibus anni semel die potestas aquæ facienda est. 26 Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus præcipitia) magna clementia moderetur; idemque propior quiasilent, et in agendis recipiendisque ovibus adclamatione ac baculo minetur: nec unquam telum emittat in eas: neque ab his longius recedat: nec aut recubet,aut considat. Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat; ne fur, aut bestia hallucinantem pastorem decipiat. Sed hæc communia fere sunt in omni pecore ovillo. Nunc quæ sunt generosi propria dicemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
