Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 6, cap. 3

1 Boves calore sub divo,1 frigoribus intra tectum, manere oportet. Itaque hibernæ stabulationi 2 eorum præparanda sunt stramenta, quæ mense Augusto intra dies triginta sublatæ messis 3 præcisa 4 in acervum extrui debent. Horum desectio cum pecori tum agro est utilis: liberantur arva sentibus, qui æstivo5 tempore per Caniculæ ortum recisi plerumque radicitus intereunt, et stramenta pecori 6 subiecta plurimum stercoris efficiunt. Hæc cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli præparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus. Boves autem recte pascendi non una ratio est. 2 Nam si ubertas regionis viride pabulum subministrat nemo dubitat quin id genus cibi ceteris præponendum sit: quod tamen nisi riguis aut roscidis locis non contingit. Itaque in iis ipsis vel maximum commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quæ eodem die alterna temporum vice vel arant vel pascuntur. 3 Siceioribus agris ad præsepia boves alendi sunt, quibus pro conditione regionum cibi præbentur: eosque nemo dubitat, quin optimi sintvicia in fascem ligata, et cicercula itemque pratense fænum. Minus commode tuemur armenta paleis, quæ ubique et quibusdam regionibus solæ præsidio sunt. Eæ probantur maxime ex milio, tum ex hordeo, mox etiam ex tritico. Sed iumentis iusta operum reddentibus hordeum præter has præbetur. 4 Bubus autem pro temporibus anni pabula dis-pensantur. Ianuario mense singulis fresi et aqua macerati ervi quaternos sextarios mixtos paleis dare convenit, vel lupini macerati modios, vel cicerculæ maceratæ semodios, et super hæc affatim paleas.Licet etiam, si est leguminum inopia, et eluta et siccata vinacia, quæ de lora eximuntur, eum paleis miscere. 5 Nec dubium quin ea longe melius cum suis folliculis, ante quam cluantur, præberi possint. Nam et cibi et vini vires habent, nitidumque et hilare et corpulentum pecus faciunt. Si grano abstinemus, frondis aridæ corbis pabulatorius modiorum viginti sufficit, vel fæni pondo triginta, vel sine modo viridis laurea et ilignea frondes. Et his, si regionis vis per-mittit, glans adicitur: quæ nisi ad satietatem detur, scabiem parit. Potest etiam si proventus vilitatem 6 facit, semodius fabæ fresæ præberi. Mense Februario plerumque eadem sunt cibaria. Martio et Aprili debet ad fæni pondus adici, qua terra proscinditur: sat autem erit pondo quadragena singulis dari. Ab idibus tamen mensis Aprilis usque in idus Iunias viride pabulum recte secatur: potest etiam in calend. Iulias frigidioribus locis idem præstari: a quo tempore in calend. Novemb. tota æstate et deinde autumno satientur fronde; quæ tamen non ante est utilis, quam cum maturaveritvel imbribus vel assiduis roribus: probaturque maxime ulmea, 7 post fraxinea, et ab hac populnea. Ultimæ sunt ilignea et qucrnea et laurea: sed eæ post æstatem necessariæ deficientibus ceteris. Possunt etiam folia ficulnea probe dari, si sit ea copia, aut stringere arbores expediat. Ilignea tamen vel melior est quernea, sed eius generis, quod spinas non habet; nam id quoque, ut iuniperus,respuitur a pecore propter aculeos. 8 Novembri mense ac Deccmbri per sementem quantum appetit bos, tantum præbendum est: plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleæ ad satietatem datæ, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculæ similiter conspersæ sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleæ adiciantur; vel si nihil horum est, per se fæni pondo quadraginta.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑