Columella, De re rustica
1 Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futuræ, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiæ vinearum cultus. Est enim pæne adhuc supervacuum de his conserendis præcipere, dum quod prius est, nondum concedatur an omnino sint habendæ. Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque vel silvæ cæduæ iudicent; 2 nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco æstimabimus.Interim studiosi agricolationis hoc primum docendi sunt, uberrimum esse reditum vinearum. Atque ut omittam veterem illam felicitatem arvorum,quibus et ante iam Cato Marcus, et mox Varro Terentius, prodidit singula iugera vinearum sescenas urnas vini præbuisse—id enim maxime adseverat in primo libro rerum rusticarum Varro—nec una regione piovenire solitum, verum et in Faventino agro et in Gallico, qui nunc Piceno contribuitur; 3 his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris, et præcipue quam possidet Seneca, vir excellentis ingenii atque doctrinæ, cuius in prædiis vinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque, compertum est. Nam illa videntur prodigialiter in nostris Ceretanis accidisse, ut aliqua vitis apud te excederet uvarum numerum duorum milium et apud me octingenæ stirpes insitæ intra biennium septenos culleos peræquarent; ut primæ vineæ centenas amphoras iugeratim præberent, cum prata et pascua et silvæ, si centenos sestertios in singula iugera efficiant, optime domino consulere videantur. 4 Nam frumenta maiore quidem parte Italiæ quando cum quarto responderint, vix meminisse possumus.Cur ergo res infamis est? Non quidem suo sed hominum inquit vitio Græcinus: primum, quod in explorandis seminibus nemo adhibet diligentiam, et ideo pessimi generis plerique vineta conserunt; deinde sata non ita nutriunt, ut ante convalescant ac prosiliant, quam retorrcscant; sed et si forte adoleverint, neglegenter colunt. 5 Iam illud a principio nihil referre censent, quem locum conserant; immo etiam seligunt deterrimam partem agrorum, tamquam sola sit huic stirpi maxime terra idonea, quæ nihil aliud ferre possit. Sed ne ponendi quidem rationem aut perspiciunt, aut perspectam exsequuntur. Tum etiam dotem, id est instrumentum, raro vineis præparant; cum ea res, si omissa sit, plurimas operas nec minus arcam patris familiæ semper exhauriat. 6 Fructum vero plerique quam uberrimum præsentem consectantur, nec provident futuro tempori, sed quasi plane in diem vivant, sic imperant vitibus, et eas ita multis palmitibus onerant, ut posteritati non consulant. Hæc omnia vel certe plurima ex his cum commiserunt, quidvis malunt quam suam culpam confiteri; querunturque non respondere sibi vineta, quæ vel per avaritiam vel inscientiam vel per neglegentiam perdiderunt. 7 At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Græcinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui fænum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt. Nec in hoc errat; quippe ut diligens ratiocinator calculo posito videt id genus agricolationis maxime rei familiari conducere. 8 Nam ut amplissimas impensas vineæ poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam vinitoris, quem vulgus quidem parvi æris, vel de lapide noxium posse comparari putat; sed ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum vinitorem in primis esse censeo. Isque licet sit emptus sex, vel potius sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum, vineasque cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus, binis milibus in singula iugera positas duco, fit tamenin assem consummatum pretium sestertiorum viginti novem milium. 9 Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu. Fit in assem summa sortis et usurarum triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. Quod quasi nomen si ut fænerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summæ ut in perpetuum prædictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos; qua computatione vincit tamen reditus septem iugerum, secundum opinionem Græcini, usuram triginta duorum milium quadringentorum 10 octoginta nummorum. Quippe ut deterrimi generis sint vineæ, tamen si cultæ, singulos utique culleos vini singula earum iugera peræquabunt; utque trecentis nummis quadragenæ urnæ veneant, quod minimum pretium est annonæ, consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos: 11 ea porro summa excedit usuram semissium. Atque hic calculus quem posuimus, Græcini rationem continet. Sed nos exstirpanda vineta censemus, quorum singula iugera minus quam ternos culleos præbent. Et adhuc tamen sic computavimus, quasi nullæ sint viviradices, quæ de pastinato eximantur; cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet, si modo non provincialis sed Italicus ager est. 12 Neque id cuiquam dubium esse debet, cum et nostram et Iulii Attici rationem dispexerit.Nos iam enim vicena milia malleorum per vineæ iugerum inter ordines pangimus. Ille minus quattuor milibus deponit: cuius ut vincat ratio, nullus tamen vel iniquissimus locus non maiorem quæstum reddet quam acceperit impensam; 13 siquidem, ut cultoris neglegentia sex milia seminum intereant,reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt.Quæ summa tertia parte superat duo milia sestertiorum, quanti constare iugerum vinearum prædiximus; quamquam nostra cura in tantum iam processit, ut non inviti sestertiis sescenisnummis singulamilia viviradicis a me rustici mercentur. 14 Sed vix istud alius præstiterit. Nam nec quisquam nobis facile crediderit tantam in agellis esse nostris abundantiam vini quantam tu, Silvine, novisti. Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant. 15 Sive ergo pastinationis reditus seu futurarum spes vindemiarum cohortari nos debet ad positionem vinearum. Quas quoniam docuimus rationis esse conserere, nunc institutionis earum præcepta dabimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
