Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 1, cap. 3

1 Porcius quidem Cato censebat inspiciendo agro 1 præcipue duo esse consideranda, salubritatem cæli et ubertatem loci; quorum si alterum deesset ac nihilo minus quis vellet incolere mente esse captum atque eum ad agnatos et gentiles deducendum. 2 Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum Orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et vitam colonorum esse dubiam vel potius mortem quæstu certiorem. 3 Post hæc duo principalia subiungebat illa non minus intuenda: viam, aquam, vicinum.Multum conferre agris iter commodum: primum, quod est maximum, ipsam præsentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viæ non reformidet; deinde ad invehenda et exportanda utensilia, quæ res frugibus conditis auget pretium et minuit impensas rerum invectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili nisu perveniatur; 4 nec non nihil esse etiam parvo vehi, si conductis iumentis iter facias, quod magis expedit quam tueri propria; servos quoque, qui secuturi patrem familiæ sint, non ægre iter pedibus ingredi. De bonitate aquæ ita omnibus clarum est ut pluribus non sit disserendum. 5 Quis enim dubitet eam maxime probatam haberi, sine qua nemo nostrum vel prosperæ vel adversæ valetudinis vitam prorogat? De vicini commodo non est quidem certum, quia non numquam mors aliæque nobis eum causæ diversæ mutant. Et ideo quidam respuunt Catenis sententiam; qui tamen multum videntur errare. Nam quem ad modum sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam, quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit: οὐδ' ἂν βοῦς ἀπόλοιτ' εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη. 6 Quod non solum de bove dicitur, sed de omnibus partibus rei nostræ familiaris; adeo quidem ut multi prætulerint carere penatibus et propter iniuriam vicinorum sedes suas profugerint. Nisi aliter existimamus diversum orbem gentes universas petisse relicto patrio solo, Achæos dico et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos et, ut primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigines, Arcadas, 7 quam quia malos vicinos ferre non potuerant. Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, privatos quoque memoria tradidit et in regionibus Græciæ et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos, nisi Autolycus ille cuiquam potuit tolerabilis esse conterminus, aut Aventini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis suis Cacus attulit. Malo enim præteritorum quam præsentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arborem prolixiorem stare nostræ regionis nec inviolatum seminarium nec pedamenta ad nexum vineæ nec etiam pecudes neglegentius pasci sinit. Iure igitur, quantum mea fert opinio, M. Porcius talem pestem vitare censuit et in primis futurum agricolam præmonuit, ne sua sponte ad eam perveniret. 8 Nos ad cetera præcepta illud adicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum posteritati pronuntiavit, adhibendum modum mensuramque rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intellegatur, ne maiorem, quam ratio calculorum patitur, emere velint.Nam huc pertinet præclara nostri poetæ sententia: laudato ingentia rura. Exiguum colito. 9 Quod vir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus præceptum numeris signavit, quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam, cum sit conluctandum cum eo, si fundus prævaleat, adlidi dominum.Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus quam angustus eximie. 10 Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quæ plebis tribunus viritim diviserat, maiores quæstus antiquis rettulere,quam nunc nobis præbent amplissima veterata. Tanta M'.quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta victoria ob eximiam virtutem deferente populo præmii nomine quinquaginta soli iugera supra consularem triumphalemque fortunam putavit esse, repudiatoque publico munere populari 11 ac plebeia mensura contentus fuit.Mox etiam cum agrorum vastitatem victoriæ nostræ et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere. 12 Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris habebitur.Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more præpotentem, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent. Modus autem erit sua cuique voluntas facultasque. 13 Neque enim satis est, ut iam prius dixi, possidere velle, si colere non possis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑