Columella, De re rustica
1 Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissuræ, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet: eandemque post decimum non esse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quæ sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui præcipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque in omnibus pæne pecudibus faciendum censet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
