Columella, De re rustica
1 Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere actorem 2 industrium et pabuli copiam: quæ utraque vel mediocria possunt aliis 3 pecoribus adhiberi. Summam sedulitatem et largam satietatem desiderat equitium. Quod ipsum tripartite dividitur. Est enim generosa materies, quæ circo sacrisque certaminibus equos præbet. Est mularis, quæ pretio fetus sui comparatur generoso. Est et vulgaris, quæ mediocres feminas maresque progenerat. Ut quæque est præstantior, 2 ita ubere campo pascitur. Gregibus autem spatiosa et palustria montana pascua eligenda sunt, rigua nec unquam siccanea,vacuaque magis quam stirpibus impedita frequentibus,mollibus potius quam proceris herbis abundantia. 3 Vulgaribus equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, nec admissuræ certa tempora servantur.Generosis circa vernum æquinoctium mares iniungentur, ut eodem tempore, quo conceperint,iam lætis et herbidis campis post annum parvo cum labore fetum educent. Nam mense duodecimo partum edunt. Maxime itaque curandum est prædicto tempore anni, ut tam feminis quam admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas, quoniam id præcipue armentum, si prohibeas, libidinis exstimulatur furiis, unde etiam veneno inditum est nomen ἱποομανέσ, quod equinæ cupidini similem mortalibus amorem accendit. 4 Nec dubium quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi feminæ, ut etiam si marem non habeant, assidua et nimia cupiditate figurando sibi ipsæ venerem cohortalium more avium vento concipiant. Neque enim poeta licentius dicit: 5 Scilicet ante omnes furor est insignis equarum. Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem Ascanium; superant montes et flumina tranant, 6 Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illæ Ore omnes versæ ad Zephyrum, stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, et sæpe sine ullis Coniugiis, vento gravidæ (mirabile dictu). 7 Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniæ, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa æquinoctium vernum equæ desideriis naturalibus angantur.Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis, 8 ne aut cum volent ineant aut, si id facere prohibeantur, cupidine sollieitatinoxam contrahant.Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad præsepia contineri: eoque tempore, quo vocatur a feminis, roborandus est largo cibo, et appropinquante vere hordeo ervoque saginandus, ut veneri supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina præbeat futuræ stirpi. 9 Quidam etiam præcipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat. Verum tamen nec minus quam quindecim nec rursus plures quam viginti unus debet implere, isque admissuræ post trimatum usque in annos viginti plerumque idoneus est. 10 Quod si admissarius iners in venerem est, odore proritatur, detersis spongia feminæ locis, et admota naribus equi. Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quæ res accendit libidinem. Nonnunquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit cupidinem coeundi. Nam ubi admotus fere tentavit obsequium feminæ,abducitur,et iam patientiori generosior equus imponitur. Inde maior prægnantibus adhibenda cura est, 11 largoque pascuo firmandæ. Quod si frigore hiemis herbæ defecerint, tecto contineantur, ac neque opere neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliæ aliarum conceptus elidant: nam hæc omnia incommoda fetum abigunt. Quod si tamen aut partu aut abortu equa laboravit, remedio erit felicula trita, et aqua tepida permixta ac data per cornu. 12 Sin autem prospere cessit, minime manu contingendus pullus erit.Nam læditur etiam levissimo contactu. Tantum cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat. Paulatim deinde producendus erit, providendumquc, ne stercore ungulas adurat. Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne desiderio partus sui laboret equa. 13 Nam id præcipue genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. Vulgari feminæ solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum præparetur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
