Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 4, cap. 27

1 Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare. Quæ sicco tamen solo 4 legenda sunt, ne lutosa humus inculcata maiorem fossori laborem præbeat, qui protinus adhuc 5 silentibus vineis inducendus 6 est. Nam si palmis incientibus 7 progemmantibusque fossorem immiscris, magnam partem vindemiæ dedissent. Igitur antequam germinent, per divortium veris et 8 hiemis quam altissime fodiendæ vineæ sunt, quo lætius atque hilarius pullulent; eæque ubi se frondibus 9 vestierint, teneris caulibus necdum adultis modus adhibendus est. 2 Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu deputet,umbras- que compescat, ac supervacuos pampinos deturbet;nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit. Nam illa quamvis multum iuvat, sauciat tamen et resecat; hæc clementius sine vulnere medetur, et anni sequentis expeditiorem putationem facit. 3 Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit, quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum est, celeriter consanescit. Super hæc materiæ, quæ fructum habent, melius convalescunt, et uvæ commodius insolatæ percoquuntur. 4 Quare prudentis est ac maxime callentis vinitoris æstimare ac dispicere quibus locis in annum debeat materias summittere; nec orbos tantum detrahere palmites, verum etiam frugiferos, si supra modum se numerus eorum profuderit; siquidem evenit ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent, quibus binos detrahere oportet, quo commodius singulos alumnos educent. 5 Est enim sapientis rustici reputare, num maiore fructu vitis se induerit, quam ut perferre eum possit. Itaque non solum frondem supervacuam volet decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet. Idque faciet variis de causis pampinator industrius, etiam si non erit maior fructus, quam ut maturescere queat; 6 si aut continuis superioribus annis dapsili pro- ventu religatam vitem requiescereac refici par erit,si futuræ materiæ consulendum. Nam cacumina flagellorum confringere luxuriæ comprimendæ causa, vel dura parte trunci sitos pampinos summovere, nisi ad renovandam vitem unus atque alter servandus est, tum e capite quicquid inter bracchia viret explantare, atque eos qui per ipsa duramenta steriles nequiquam matrem opacant, palmites detergere, cuiuslibet vel pueri est officium.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑