Columella, De re rustica
1 Castrare vitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt; neque id ferro facere, sed fissa 1 ferula comprimere testiculos, et paulatim confringere. Idque optimum genus castrationum putat, quod adhibetur ætati teneræ sine vulnere. 2 Nam, ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur. Idque facere vere vel autumno luna decrescente præcipit, vitulumque ad machinam deligare: deinde prius quam ferrum admoveas, duabus angustis ligneis regulis veluti forcipibus apprchendere testium nervos, quos Græci κρεμαστῆρασ ab eo appellant, quod ex illis genitales partes dependunt. Comprehensos deinde testes ferro reserare, et expressos ita recidere, ut extrema pars eorum adhærens prædictis nervis relinquatur. 3 Nam hoc modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta omni virilitate; formamque servat maris cum generandi vim deposuit, quam tamen ipsam non protinus amittit. Nam si patiaris eum a recenti curatione feminam inire, constat ex eo posse generari. Sed minime id permittendum, ne profluvio sanguinis intereat. Verum vulnera eius sarmenticio cinere cum argenti spuma linenda sunt, abstinendusque eo die ab humore, et exiguo cibo alendus. 4 Sequenti triduo velut æger cacuminibus arborum et desecto viridi pabulo oblectandus, prohibendusque multa potione. Placet etiam pice liquida et cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post triduum linere, quo et celerius cicatricem ducant, nec a muscis infestentur. Hactenus de bubus dixisse abunde est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
