Columella, De re rustica
1 Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandæ iugandæque vineæ cura, cui stabiliendæ melior est ridica palo, neque ea quælibet; nam est præcipua cuneis fissa olea,4 quercus et suber, ac si qua sunt similia robora.Tertium obtinet locum pedamen teres, idque maxime probatur ex iunipiro, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad rem silvestres pinus,atque et sabuci probabiles usu statuminis.Hæc eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque eorum putres dedolandæ acuendæque; 2 atque alia convertenda, quæ sinceritatemhabent; alia summovenda, quæ vel cariosa vel iusto breviora sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda. Iugo, si non erit opus novo, sarturæ recentia vincula inserantur. Si restituendum videbitur, antequam vitis palo applicetur, perticis vel harundinibus conectatur, ac tum demum, sicut in novella præcepimus, vitem iuxta caput infraque bracchia colligemuscum ridica; idque facere non oportebit omnibus annis eodem loco, ne vinculum incidat et truncum strangulet. 3 Bracchia deinde sub stella quadripartito locabimus, tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturæ, sed ut quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur neve iam tumentes gemmæ detergeantur. Atque ubi duæ materiæ per unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptæque palmæ per iugorum compluvia decurrant, et velut mersæ cacuminibus in terram despiciant. 4 Id ut scite fiat, meminerit alligator ne torqueat sarmentum sed tantum innexum devinciat; et ut omnis materia, quæ nondumpotest præcipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticæ, quam e vinculo dependeat. Sæpe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare ut solo vimine suspendant;quæ vinea cum accipit pampini et uvarum pondus, infringitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
