Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 6, cap. 24

1 Ex eis,3 qui quadrimis minores sunt maioresque quam 4 duodecim annorum, prohibentur admissura: illi,5 quoniam quasi puerili ætate seminandis armentis parum idonei habentur; hi, quia senio sunt effeti.6 Mense Iulio feminæ maribus plerumque permittendæ, ut eo tempore conceptos proximo vere adultis iam pabulis edant.Nam decem mensibus ventrem perferunt, neque ex imperio magistri, sed sua sponte marem patiuntur.Atque in id fere quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate verni pabuli pecudes exhilaratæ lasciviunt in venerem, quam si aut femina recusat, aut non appetit taurus, eadem ratione, qua fastidientibus equis mox præcipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus. 2 3 Sed et pabulum circa tempus admissuræ subtrahitur feminis, ne eas steriles reddat nimia corporis obesitas; et tauris adicitur, quo fortius ineant. Unumque marem quindecim vaccis sufficere abunde est. Qui ubi iuvencam supervenit, certis signis comprehendere licet, quem sexum generaverit: quoniam si parte dextra desiluit, marem seminasse manifestum est; si læva, feminam. Id tamen verum esse non aliter apparet, quam si post unum coitum forda non admittit taurum: 4 quod et ipsum raro accidit. Nam quamvis plena fetu non expietur libidine: adeo ultra naturæ terminos etiam in pecudibus plurimum pollent blandæ voluptatis illecebræ. Sed non dubium est, ubi pabuli sit lætitia, posse omnibus annis partum educari; at ubi penuria est, alternis submitti: quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur onere. Quæ cum partum edidit, nisi cibis fulta est, quamvis bona nutrix, labore fatigata nato subtrahit alimentum. 5 Itaque et fetæ cytisus viridiset torrefactum hordeum,maceratumque ervum præbetur, et tener vitulus torrido molitoque milio et permixto cum lacte salivatur. Melius etiam in hos usus Altinæ vaccæ parantur, quas eius regionis incolæ cevas appellant. Eæ sunt humilis staturæ, lactis abundantes, propter quod remotis earum fetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus: vel si hoc præsidium non adest, faba fresa et vinum recte tolerat, idque præcipue in magnis gregibus fieri oportet.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑