Columella, De re rustica
1 Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria præcipue custodiat: primum ut quam maxime fructui consulat; deinde ut in annum sequentem quam lætissimas iam hinc eligat 5 materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum adfert domino dispendium. 2 Vitis autem cum sit per quattuor divisa partes, totidem cæli regiones aspicit. Quæ declinationes cum contrarias inter se qualitates habeant, variam quoque postulant ordinationem pro conditione suæ positionisin partibus vitium. Igitur ea bracchia, quæ septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur ingruentibus iam frigoribus, quibus cicatrices inuruntur. 3 Itaque una tantummodo materia iugo proxima, et unus infra eam custos erit summittendus qui vitem mox in annum renovet. At e contrario per meridiem plures palmites summittantur, qui laborantem matrem fervoribus æstivis opacent nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere.Orientis atque occidentis haud sane magna est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe vitis accipit. 4 Modus itaque materiarum is erit quem dictabit humi atque ipsius stirpis lætitia. Hæc in universum; illa per partes custodienda sunt. Nam ut ab ima vite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, semper circa crus dolabella dimovenda terra est. Et si suboles, quam rustici suffraginem vocant, radicibus adhæret, diligenter explantanda ferroque adlevanda est, ut hibernas aquas respuat; nam præstat ex vulnere postea subolem repullescentem vellere quam nodosam et scabram plagam relinquere. Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit. 5 Pcrcuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt, ne aut pampinarius palmes innatus aut verrucæ similis furunculus relinquatur: nisi si iugumsuper sectavitis desiderabit ab inferiore parte revocari. Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quæ per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est; deinde falce radi vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem. 6 Neque est difficile mox adlevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluvias arcet eiusmodi litura; propter quæ celerius coalescit et fructum viridem conservat. Cortex quoque aridus fissusque per summa trunci dependens, corpore tenus delibrandus est; quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit et minus vino fæcis adfert. Iam vero muscus, qui more compedis crura vitium devincta comprimit, situque et veterno macerat, ferro destringendus et eradendus est. 7 Atque hæc in ima parte vitis. Nec minus ea, quæ in capite servanda sint, deinceps præcipiantur. Plagæ, quas in duro vitis accipit, obliquæ rotundæque fieri debent, nam citius coalescunt,et quamdiu cicatricem non obduxerunt,commodius aquam fundunt;transversæ plus umoris et rccipiunt et continent. Eam culpam maxime vinitor fugito. Sarmenta lata, vetera, male nata, contorta, deorsum spectantia decidito; novella et fructuaria recta summittito. Bracchia tenera et viridia servato; arida et vetera falce amputato. Ungues custodum annotinos resecato. 8 In quattuor ferme pedes supra terram vitem elatam totidem bracchiis componito, quorum singula spectent decussati iugi partes. Tum vel unum flagellum si macrior vitis erit, vel duo si plenior,bracchio cuique summittito, eaque iugo superposita præcipitato. 9 Sed meminisse oportebit ne in eadem linea unoque latere bracchii duas materias pluresve patiamur. Namque id maxime vitem infestat, ubi non omnis pars bracchii pari vice laborat, neque æqua portione sucum proli suæ dispensat sed ab uno latere exsugitur; quo fit ut ea vena, cuius omnis umor absumitur, velut icta fulgure arescat. 10 Vocatur etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco mediusprorcpere; et idcirco eum prædicto vocabulo rustici appellant, quod inter duo bracchia, qua se dividit vitis, enatus velut fauces obsidet, atque utriusque duramenti trahens alimenta præripit. Hunc ergo tamquam æmulum diligenter idem amputant et adnodant priusquam corroboretur. Si tamen ita prævaluit ut alterutrum bracchium adflixerit,id quod imbecillius est tollitur et ipse focaneus summittitur. 11 Reciso enim bracchio, æqualiter utrique parti vires mater sumministrat. Igitur caput vitis pede infra iugum constituite, unde se pandant quattuor, ut dixi, bracchia, in quibus quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et summissis novis palmis, quarum dilectusscite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas est, putator custodire debet ne aut proximas duro, id est a trunco et capite vitis, relinquat, aut rursus extremas. Nam illæ minimum vindemiæ conferunt, quoniam exiguum fructum præbent, similes scilicet pampinariis; hæ vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant et usque in alterum ac tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt. 12 Quare medio in bracchio commodissime palmæ summittentur, quæ nec spem videmiæ destituant nec emacient stirpem suam. Non nulli fructus avidius eliciunt, extrema et media flagella summittendo, nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando; quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci viribus, minime censeo. Nam ita se induunt uvis ut nequeant maturitatem capere si benignitas terræ atque ipsius trunci lætitia non adsit. 13 Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet,cum palmæ, ex quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitæ sunt; nam ubi ligaveris eas, et in terram spectantes deflexeris, infra vinculum materias exprimes. 14 At si longius, quam ritus agricolarum permittit, a capite vitis emicuerit, et bracchiis in aliena iugorum compluvia perrepserit, custodem validum et quam maximum iuxta truncum duorum articulorum vel trium relinquemus, ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formetur in bracchium; ut sic recisa vitis ac revocata intra iugum contineatur. 15 Sed in summittendo custode hæc maxime sunt observanda. Primum ne resupinacælum sed prona potius plaga terram spectet;sic enim et gelicidiis ipsa se protegit, et ab sole obumbratur. Deinde ne sagittæ sed ungulæ similis fiat resectio; nam illa celerius et latius emoritur, hæc tardius et angustius reformidat. Quodque etiam usurpari vitiosissime animadverto, maxime vitandum est; nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum reddunt. 16 Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore tum deinde æstu laborat. Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere palmitem, devexamque resectionem facere post gemmam, ne, ut antea diximus,superlacrimet4etgemmantem cæcet oculum. 17 Si resecis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamvis angustissime præcisus in modum verrucæ, proximo vere materiam exigat, quam vel in bracchium vel in fructum remittamus. Si neque is reperitur,saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere. Iam vero ipsos palmites, quos vindemiæ præparamus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo. 18 Sed in iis recidendis alia conditio est, atque alia in iis quæ procedunt e trunco. Nam quicquid est, quod e duro prominet, vehementius applicata falce adnodatur et eraditur, quo celerius obducatcicatricem; rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est ne falce destringatur. Pressius enim si aduodes applicato ferro, aut tota tollitur aut convulneratur; propter quod palmes, quem mox in germinatione citaverit, imbecillus ac minus fructuosus erit, tum etiam magis obnoxius ventis, scilicet quia 19 infirmus de cicatrice prorepserit. Ipsius autem materiæ, quam summittimus, longitudini modum difficile est imponere. Plerique tamen in tantum provocant ut curvata et præcipitata per iugum ne queat terram contingere. Nos subtilius dispicienda illa censemus: primum vitis habitum, nam si robusta est ampliores materias sustinet; deinde soli quoque pinguitudinem, quæ nisi adest, quamvis validissimam vitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis. 20 Sed longi palmites non mensura verum gemmarum numero æstimantur. Nam ubi maiora sunt spatia inter articulos, licet eo usque materiam producere dum pæne terram contingat; nihilo minus enim paucis frondescet pampinis. At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac numeroso fetu exuberat. Quare modus talis generis necessario maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis oneretur et ut consideret vinitor proximi anni magna necne fuerit vindemia. 21 Nam post largos fructus parcendum est vitibus, et ideo anguste putandum; post exiguos, imperandum. Super cetera illud etiam censemus, ut duris tenuissimisque et acutissimis ferramentis totum istud opus exsequamur. Obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis efficit et plus laboris adfert vinitori; nam sive curvatur acies, quod accidit molli, sive tardius penetrat, quod evenit in retuso et crasso ferramento, maiore nisu est opus. Tum etiam plagæ asperæ atque inæquales vites lacerant; neque enim uno sed sæpius repetito ictu res transigitur. 22 Quo plerumque fit ut quod præcidi debeat præfringatur,et sic vitis laniata scabrataque putrescat umoribus, nec plagæ consanentur. Quare magnopere monendus putator est, ut prolixet aciem ferramenti, et quantum possit novaculæ similem reddat. Nec ignoret in quaque re, qua parte falcis utendum sit; nam plurimos per hanc inscitiam vastare vineta comperi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
