Columella, De re rustica
1 Nunc quia1 parum videmur de putatione vinearum locuti, maxime necessariam partem propositi operis diligentius persequemur. Placet ergo,2 si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, cæli clementia facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem: cum tamen æquinoctiales pluviæ præcesserint et sarmenta iustam maturitatem ceperint; nam siccitas seriorem putationem facit. 2 Sin autem cæli status frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr. hanc curam differemus. Atque id licebit facere si erit exiguus possessionis modus. Nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno; quin etiam per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni per ver et autumnum deputari conveniet. 3 Nec dubium quin sit horum virgultorum natura talis ut quanto maturius detonsa sint, plus materiæ, quanto serius, plus fructus adferant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
