Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 6, cap. 22

1 Sed et curandum est omnibus annis æque ac in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixæ 4 et vetustæ,5 quod gignere desierunt, summovendæ sunt, et utique tauræ, quæ locum fecundarum occupant, ablegandæ vel aratro domandæ; quoniam laboris et operis non minus quam iuvenci propter uteri sterilitatem patientes sunt. Eiusmodi armentum maritima et aprica hiberna desiderat; 2 æstate opacissima nemorum et montium,elata magis quam plana pascua. Nam melius nemoribus herbidis et frutectis et carectis pascitur,quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulæ. Nec tam fluvios rivosque desiderat, quam lacus manu factos; quoniam et fluvialis aqua, quæ fere frigidior est, partum abigit, et cælestis iucundior est. Omnis tamen externi frigoris tolerantior equino armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑