Columella, De re rustica
1 Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranæ vineæ, ut separatim surculis 3 cuiusque generis singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum4 ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito. 2 Eius porro faciendæ rei nos utilitas multis de causis compellere potest: et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem vitæ non solum agricolationis sed cuiusque disciplinæ prudentem delectant impensius ea, quæ propriis generibus distinguuntur, quam quæ passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt: 3 deinde quod vel alienissimus rusticæ vitæ, si in agrum tempestive veniat, summa cum voluptate naturæ benignitatem miretur, cum istinc Bituricæ fructibus opimis, hinc paribus Helvolæ respondeant;illinc Arcelaca cursus, illinc Spioniæ Basilicæve convertant,quibus alma tellus annua vice velut æterno quodam puerperio læta mortalibus distenta musto demittit ubera. Inter quæ patre favente Libero fetis palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undiqueversicoloribuspomis gravidus collucet Autumnus. 4 Sed hæc quamvis plurimum delectent,utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familiæ libentius ad spectaculum rei suæ, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro numine poeta dicit, Et quocumque deus circum caput egit honestum, verum quocumque domini præsentia et oculi frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest; illa quæ sunt maxime spectanda, persequar. 5 Diversæ notæ stirpes nec pariter deflorescunt nec ad maturitatem simul perveniunt. Quam ob causam, qui separata generibus vineta non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum fructum cum præcoque elevet,quæ res mox acorem facit; aut si maturitatem serotini expectet, amittat vindemiam præcoquem, quæ plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur. 6 Si vero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aveat, primum necesse est ut neglegentiæ vindemiatorum aleam subeat; neque enim singulis totidem antistitores possit dare,qui observent quique præcipiant ne acerbæ uvæ demetantur. Deinde etiam quarum vitium maturitas competit, cum diversæ notæ sint, melioris gustus ab deteriore corrumpitur,confususque in unum multarum sapor vetustatis impatiens fit. Atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri,cum plurimum pretio accedat si venditio vel in annum vel in æstatem certe differri possit. 7 Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, quod vinitor cuique facilius suam putationem reddet, cum scit cuius notæ sit hortus quem deputat: idque in consemineis vineis observari difficile est, quia maior pars putationis per id tempus administratur quo vitis neque folium notabile gerit. Ac multum interest pluresne an pauciores materias pro natura cuiusque stirpis vinitor summittat, prolixisne flagellis incitet an 8 angusta putatione vitem coerceat. Quin etiam quam cæli partem spectet genus quodque vineti plurimum refert. Neque enim omne calido statu, nec rursus frigido lætatur; sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;alii septentrionem desiderent, quia contristentur æstu;quidam temperamento lætentur orientis vel occidentis. 9 Has differentias servat pro situ et positione locorum, qui genera per hortos separat. Illam quoque non exiguam sequitur utilitatem, quod et laborem vindemiæ minorem patitur et sumptum. Nam ut quæque virescere incipiunt, tempestive leguntur, et quæ nondum maturitatem ceperunt uvæ, sine dispendio differuntur; 10 nec pariter vetus atque tempestivus fructus præcipiat vindemiam, cogitque pluris operas quandocumque pretio conducere. Iam et illud magnæ dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille Bituricus seu Basilicus seu Spionicus. Quæ genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversæ naturæ quod repugnet perpetuitati,nobilitantur, neque enim post annos quindecim vel paulo plures deprehendi potestignobilitas in gustu; quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est ut vetustate acquirat bonitatem. 11 Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversæ notæ non alias conseras vites quam quæ saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem præbeant. Potes etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quæ vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus de positione vinearum. Superest pars antiquissima, ut præcipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine pluribus disseremus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
