Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 2, cap. 21

1 Sed eum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerunt, nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quæ feriis facere quæque non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quæ festis exercere diebus Fas et iura sinunt:rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti prætendere sæpem, Insidias avibus moliri, incendere vepres Balantumque gregem fluvio mersare salubri. 2 Quamquam pontifices negant segetem feriis sæpiri debere; vetant quoque lanarum causa lavarioves nisi si propter medicinam. Vergilius quod liceat feriis flumine abluere gregem præcipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare. 3 Feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit: far pinsere,faces incidere, candelas sebare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora æquare, fænum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo vel mulo clitellario adferre; sed iuncto advenere non permittitur nec adportatas serere neque terram aperire neque arborem conlucare, sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo feceris, nec fænum secare aut vincire aut vehere; 4 ac ne vindemiam quidem cogi per religiones pontificum feriis licet nec ovis tondere, nisi si catulo feceris. Defrutum quoque facere et vinum defrutare licet. Uvas itemque olivas conditu legere licet.Pellibus oves vestiri non licet. In horto quicquid holerum causa facias, omnelicet. Feriispublicishominem mortuum sepeliri non licet. 5 M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias ait, idemque boves permittit coniungere lignorum et frumentorum advehendorum causa. Nos apud pontifices legimus feriis tantum denicalibus mulos iungere non licere, ceteris licere. Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quæ pro frugibus fiunt, 6 morem priscis usurpatum. Nec ego abnuo docendi curam, sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam præscripsero. Finem interim præsentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, quæ de vineis arbustisque prodidere veteres auctores quæque ipse mox comperi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑