Columella, De re rustica
1 Pedatam vineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem nec flexum 4 ridicæ persequi, ne pravitas statuminis 5 ad similitudinem sui vitem configuret. 2 Id non solum ad speciem plurimum refert, sed ad firmitatem et ubertatem,perpetuitatemque. Nam rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam velut quodam itinere sine flexu atque impedimento facilius terræ matris alimenta meant et ad summum perveniunt; at quæ curvæsunt et distortæ, non æqualiter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni umoris veluti salebris retardante. 3 Quare cum ad summum palum recta vitis extenta est, capistro constringitur, ne fetu gravata subsidat curveturque. Tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est, bracchia disponuntur in diversas partes,palmæque superpositæ deorsum versus circulo curvantur, atque id quod iugo dependet, fructu impletur; rursus curvatura iuxta vinculum materiam exprimit. 4 Quidam eam partem, quam nos præcipitamus, supra iugum porrigunt et crebris viminibus innexis continent; quos ego minime probandos puto. Nam dependentibus palmitibus neque pluviæ neque pruinæ grandinesve tantum nocent quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis. Idem tamen palmites priusquam fructus mitescant, variantibus adhuc et acerbis uvis, religari debent, quo minus roribus queant putrescere aut ventis ferisve vastentur. 5 Iuxta decumanum atque semitas palmites intrinsecus flectendi sunt, ne prætereuntium incursu lædantur. Et hac quidem ratione tempestiva vitis perducitur ad iugum. Nam quæ vel infirma vel brevis est, ad duas gemmas recidenda est, quo vehementiorem fundat materiam quæ protinus emicet in iugum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
