Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 3, cap. 20

1 Prudentis igitur agricolæ est vitem, quam præcipue probaverit, nulla interveniente alterius notæ 1 stirpe conserere, numerumque quam maximum eius semper augere. Sed et 2 providentis est diversa quoque genera deponere. Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus: sive 3 siccus est, id quod umore proficit,4 contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu fervens, 5 2 quod vaporem non sustinet. Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid quod vineas offendat. Igitur si unum genus severimus, cum id acciderit quod ei noxium est, tota vindemia privabimur; neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum notarum stirpes non fuerint. b At si varii generis vineta fecerimus, aliquid ex iis inviolatum erit quod fructum perferat. 3 Nec tamen ea causa nos debet compellere ad multas vitium varietates: sed quod iudicaverimus eximium genus, id quantæ possimus multitudinis efficiamus; quod deinde proximum a primo; tum quod est tertiæ notæ vel quartæ quoque. Eatenus velut athletarum quodam contenti simus tetradio;satis est enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiæ fortunam opperiri. 4 De altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendæ vites disponendæque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendæ: non quod aut ipse potuerinta meis familiaribus hoc obtinere, aut ante me quisquam eorum, qui quam maxime id probaverit,effecerit. Est enim omnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est; sed interdum, quod ait divinus auctor Plato, rei nos pulchritudo trahit vel ea consectandi, quæ propter infirmitatem commortalis naturæ consequi nequeamus. 5 Istud tamen, si ætas suppetat et scientia facultasque cum voluntate congruant, non ægerrime perficiemus;quamvis non minimo ætatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur. Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium; nam vites, quæ propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvæ dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur. Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familiæ exhiberi posse non adfirmaverim; 6 nam credidisse vilico vel etiam vinitori, socordia est, cum, quod longe sit facilius, adhuc perpaucissimis agricolis contigerit ut nigri vini stirpe careant, quamvis color uvæ possit vel ab imprudentissimo deprehendi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑