Columella, De re rustica
1 Prius igitur de his præcipiam, quæ intra sæpta villæ pascuntur.1 Ac de aliis quidem forsitan ambigatur,2 an sint agrestibus possidenda: gallinarum vero plerumque agricolæ cura solennis est. Earum genera sunt vel cohortalium,3 vel rusticarum vel Africanarum. 2 Cohortalis est avis, quæ vulgo per omnes fere villas conspicitur: rustica, quæ non dissimilis villaticæ per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautæ in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt: Africana est, quam plerique Numidicam dicunt, Meleagridi similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capitegerit, quæ utraque sunt in Meleagride cærulea. 3 Sed ex his tribus generibus cohortales feminæ proprie appellantur gallinæ, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine vocantur, cum sunt castrati libidinis abolendæ causa. Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quæ cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur. 4 Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Græcorum et præcipue celebravere Deliaci. Sed et hi, quoniam procera corpora et animos ad proelia pertinaces requirebant, præcipue Tanagri-cum genus et Rhodium probabant, nec minus Chalcidicum et Medicum, quod ab imperito vulgo litera mutata Melicum appellatur. 5 Nobis nostrum vernaculum maxime placet: omisso tamen illo studio Græcorum, qui ferocissimum quemque alitem certaminibus et pugnæ præparabant. Nos enim censemus instituere vectigal industrii patrisfamilias, non rixosarum avium lanistæ, cuius plerumque totum patrimonium, pignus aleæ, victor gallinaceus pyctes abstulit. 6 Igitur cui placebit sequi nostra præcepta, consideret oportet primum quam multas, et cuiusmodi parare debeat matrices, deinde qualiter eas tutariet pascere; mox quibus anni temporibus earum partus excipere; tum demum ut incubent et excludant efficere; postremo ut commode pulli educentur operam dare. His enim curis et ministeriis exercetur ratio cohortalis, quam Græci vocant ὀρνιθοτροφίαν. 7 Parandi autem modus est ducentorum capitum, quæ pastoris unius curam dispendant1: dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum, aut insidiatorum animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit. Eæ sint rubicundæ vel infuscæ plumæ, nigrisque pinnis 4: ac si fieri poterit, omnes huius, et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur albæ; quæ fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundæ quidem facile reperiuntur:atque etiam conspicuæ propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis sæpius abripiuntur. 8 Sint ergo matrices robii coloris quadratæ, pectorosæ, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis,albis auribus, et sub hac specie quam amplissimæ, nec paribus ungulis:generosissimæque creduntur, quæ quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria. Nam quæ hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit. 9 Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut in feminis, idem color, idemque numerus unguium, status altior quæritur: sublimes, sanguineæque, nec obliquæ cristæ: ravidi,vel nigrantes oculi: brevia et adunca rostra: maximæ candidissimæque aures: paleæ ex rutilo albicantes, quæ velut incanæ barbæ dependent: iubæ deinde variæ, vel ex auro flavæ, per colla cervicesque in humeros diffusæ: 10 tum lata et musculosa pectora, lacertosæque similes bracchiis alæ, tum procerissimæ caudæ, duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexæ: quinetiam vasta femina et frequenter horrentibus plumis hirta: robusta crura, nec longa, sed infestis velut sudibus nocenter armata. 11 Mares autem, quamvis non ad pugnam neque ad victoriæ laudem præ-parentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces, et ad sæpius canendum prompti, nec qui facile terreantur: nam interdum resistere debent, et protegere coniugalem gregem: quin et attollentem minas serpentem, vel aliud noxium animal interficere. 12 Talibus autem maribus quinæ singulis feminæ comparantur.Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundæ matres: quæ tamen ternæ singulis maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excludendum, raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur. 13 Tanagrici plerumque Rhodiiset Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt. Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent. 14 Pumiles aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule, quam nec pugnacem ac rixosæ libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat. 15 Impedienda est itaque procacitas eius ampullaceo corio; quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur: eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi præcipiam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
