Columella, De re rustica
1 Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quæ cum talis est conditio, maxime præcoques et duracinæ, tum denique Purpureæ et Bumasti, Dactylique et Rhodiæ, Libycæ quoque et Cerauniæ; 2 nec solum quæ iucunditate saporis, verum etiam quæ specie commendari possint,conseri debent, ut Stephanitæ, ut Tripedaneæ, ut Unciariæ, ut Cydonitæ; item quarum uvæ temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut Venuculæ, ut nuper in hos usus exploratæ Numisianæ. 3 At ubi vino consulimus, vitis eligitur, quæ et in fructu valet et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert. 4 Sed ea tum præcipua est, si nec nimis celeriter frondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimis tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit,nec siccitatibus abolescit. 5 Talis nobis eligatur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit; nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur. 6 Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina; quæ tamen ipsa modico statu cæli magis exuberant Aquiloni prona, sed sunt generosiora sub Austro. 7 Nec dubium, quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum situ bonitate vini modo vincant modo superentur.Solæ traduntur Amineæ excepto cæli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerem:, sibi comparatæ, magis aut minus probi gustus vina præbere, et ceteras omnis sapore præcedere. 8 Eæ cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo: illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque præcedit maiorem, 9 quia et imbres et ventos fortius patitur. Nam maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis quam in arboribus. Ideoque non est vineis apta, vix etiam arbusto, nisi præpingui et vivida terra; nam nec mediocri valet, multoque minus in exili. Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur.Et hæ quidem utræ- 10 que Amineæ. Verum et aliæ duæ geminæ ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahuntausterioris vini, sed æque perennis. Duarum minor vulgo notissima, quippe Campaniæ celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit. Hilaris interæstivosFavonii flatus Austris adfligitur. 11 Ceteris itaque partibus Italiæ non tam vineis quam arbusto est idonea, cum prædictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germanæ gerit, sicut maior gemina maiori germanæ; quæ tamen minor hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo, nam illam nisi præpingui non respondere iam dictum est. 12 Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quæ hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod præcipue canescit lanugine. Sane boni vini, sed lenioris quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem sæpe parum recte deflorescit, eademque maturo fructu celeriter putrescit. 13 Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminæ non dissimilis, prima specie pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,præferenda etiam propriis virtutibus. Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur. 14 Nomentanæ vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam præveniunt; quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanæ nuncupantur. Eædemque fæciniæ, quod plus quam ceteræ fæcis adferunt. 15 Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citiusmitescunt, omnis incommodi patientes præter caloris. Nam quia minuti acini et duræ cutis uvas habent, æstibus contrahuntur. Pinguique arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uvis præbere valet. 16 Frigidum ac roscidum solum et cælum commodissime sustinent Eugeniæ, dum sunt in Albano colle, nam mutato loco vix nomini suo respondent;nec minus Allobrogicæ, quarum vini iucunditas cum regione mutatur. 17 Magis etiam dotibus tres Apianæ commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneæ, generosior tamen una, quæ nudis foliis est. Nam duæ lanatæ quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxuræ qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem vetustatis. 18 Pingui solo feracissimæ, mediocri quoque fecundæ; præcoquis fructus, ideoque frigidis locis aptissimæ; vim dulcis, sed capiti nervisque, venisquenon aptæ.Nisi mature lectæ pluviis ventisque et apibus adferunt prædam, quarum vocabulo propter hanc populationem cognominantur. Atque hæ pretiosi gustus celeberrimæ. 19 Possunt tamen etiam secundæ notæ vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica, quarum minorem coccolobin vocant Hispani, longe omnium primis utræque proximæ. Nam et vetustatem vinum earum patitur, et ad bonitatem aliquam per annos venit. 20 Iam vero ipsæ fecunditate præstant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia; quippe turbines imbresque fortissime sustinent, et commode fluunt, nec deficiunt macro solo. Frigora melius quam umores sustinent, umores commodius quam siccitates, nec caloribus 21 tamen contristatur. Visuladeinde ab his et minor Argitis terræ mediocritate lætantur; nam in pingui nimiis viribus luxuriant; in macra tenues et vacuæ fructu veniunt; amiciores iugo quam arboribus, sed Argitis etiam in sublimibus fertilis vastis materiis et uvis exuberat. 22 Humillimis tabulatis aptior Visula brevem materiam, durum folium et latum exigit, cuius amphtudine fructus suos optime adversus grandinem tuetur; qui tamen nisi primo quoque tempore maturi lcgantur, ad terram decidunt;humoribus etiam priusquam defluant, 23 putrescunt. Sunt et Helvolæ, quas non nulli varias appellant, neque purpureæ neque nigræ, ab helvo, nisi fallor, colore vocitatæ. Melior est nigrior abundantia vini, sed hæc sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur æqualis. Utraque candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.Melius arborem, sed et iugum commode vestiunt. Mediocri quoque solo fecundæ, sicut Pretiæ minor et maior. Sed eæ generositate vini magiscommendantur, etfrequentibus materiis frondent et cito maturescunt. 24 Albuelisutilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore quam in iugo;in summa arbore quam in ima; ferax et materiæ frequentis et uvæ. Nam quæ Græculæ vites sunt, ut Mareoticæ,Thasiæ, Psithiæ, Sophortiæ, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Græci amethyston appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia,unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes. 25 Tertium gradum facit earum Celsus, quæ fecunditate sola commendantur: ut tres Helvenacæ, quarum duæ maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur. Earum altera, quam Galliarum incolæ marcum vocant, mediocris vini; et altera quam longam appellant, eandemque canam,sordidi vini nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit. 26 Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigora sustinet, dum tamen sine imbribus sit; quod non nullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur; quod præcipue sola macerrimum quoque solumfertilitate sua commendat. 27 Ut Spionia dapsilis musto sed amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia, ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque Scirpulaatque Sticula, ut nigra Fregellana, ut Merica, ut Rhætica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca maior, a multis Argitis falso existimata. 28 Nam has nuper mihi cognitas, Pergulanam dico et Irtiolam Fereolamque, non facile adseverem quo gradu habendæ sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate vini, quod adferunt, iudicare potui. Unam etiam præcoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Græca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quæ fecunditate iucunditateve Arcelacæ Basilicæque et Bituricæ comparari possit, 29 generositate vini Amineæ. Multa præterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes cum certa fide referre possumus. Neque enim,ut ait poeta, numero comprendere refert; Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem Discere quammultæ Zephyro turbenturharenæ: 30 quippe universæ regiones regionumque pæne singulæ partes habent propria vitium genera, quæ consuetudine sua denominant; quædam etiam stirpes cum locis vocabula mutaverunt; quædam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinæ nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula. 31 Quare prudentis magistri est eius modi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeat,studiosos non demorari; sed illud in totum præcipere, quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento,probatum. Atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseramus, generosam requiremus, inquit Iulius Græcinus; ubi nihil erit aut non multum quod proritet, feracitatem potius sequemur, quæ non eadem portione 32 vincitur pretio quam vincit abundantia. Sed de hac sententia, quamquam et ipse paulo ante idem censuerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam. Propositum est enim docere qua ratione vineæ pariter feraces et pretiosæ fluxuræ possint constitui.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
