Columella, De re rustica
1 Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non æquissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem 2 sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt. 2 His autem generibus singulis senæ species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quæ qualitates inter se mixtæ 'vicibus et alternatæ plurimas efficiunt agrorum varietates. Eas enumerare non est artificis agricolæ; neque enim artis officium est per species, quæ sunt innumerabiles, evagari sed ingredi per genera, quæ possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari. 3 Recurrendum est igitur ad qualitatum inter se dissidentium quasi quasdam coniunctiones,' quas Græci συζυγίασ ἐναντιοτήτων,nos " discordantium comparationes " tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quæ terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro lætari. 4 De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque pæne infinita sunt,quæ siccis quæque umidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit. Quod noster quoque Vergilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit, et cui putre solum namque hoc imitamur arando. Neque, enim aliud est colere quam resolvere et fermentare terram; 5 ideoque maximos quæstus ager præbet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur. Præstantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam coloni laboremque magno fetu remuneratur. 6 Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terræ nunc loquimur, non de situ. 7 Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est pænitendus ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic tæterrimam comitem mortis famem, si tamen Græcis camenis habemus fidem clamitantibus: λιμῷ δ' οἴκτιστον θανέειν. 8 Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda est duplex tractatio, culti et silvestris. De silvestri regione in arvorum formam redigenda prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere. Incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit et gramine vestitus an 9 filictis aliisve frutectis impeditus. Si umidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis. Earum duo genera cognovimus, cæcarum et patentium. Spissis atque cretosis regionibus apertæ relinquuntur; at ubi solutior humus est, aliquæ fiunt patentes, quædam etiam occæcantur, ita ut in ora5hiantium fossarum competant. Sed latius apertas summa parte declivesque et ad solum coartatas imbricibus supinis similes facere conveniet; nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et superioris soli lapsibus replentur. 10 Opertæ rursus occæcari debebunt sulcis in altitudinem tripedaneam depressis; qui cum parte dimidia lapides minutos vel nudam glaream receperint, æquentur superiecta terra, quæ fuerat effossa. Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossæ possit angustæ quasi accommodatam coartatamque capere. 11 Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eæ non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossæ more ponticulorum binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio ripam sustineat, ne præcludatur umoris inlapsus atque exitus. Nemorosi frutectosique tractus duplex cura est vel exstirpandis radicitus arboribus et removendis vel, si raræ sunt, tantum succidendis incendendisque 12 et inarandis.Ac saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandæ, ut reliquæ emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum vilitas. 13 Iunci et graminis perniciesrepastinatio est, filicis frequens exstirpatio, quæ vel aratro fieri potest; quoniam intra biennium sæpius convulsa emoritur,celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra prædictum tempus vivacitas eius absumitur. 14 Sed iam expediendi rudis agri rationem sequitur cultorum novalium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quæ ante discenda sunt, arvorum studiosis præcepero. Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum. 15 Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiamCornelium Celsum, non solumagricolationissed universæ naturæ prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur prædicti colores. 16 Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosæ paludis et uliginis amaræ aut in maritimis areis salinarum gigni posse læta frumenta. Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendum sit. Non ergo color tamquam certus auctor testis est bonitatis arvorum; 17 et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis qualitatibus æstimandus est. Nam ut fortissimæ pecudes diversos et pæne innumerabiles, sic etiam robustissimæ terræ plurimos et varios colores sortitæ sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere destinamus, 18 pingue sit. Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere. Nam perexigua conspargitur aqua glæba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhærescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quæ res nos admonet inesse tali materiæ naturalem 19 sucum et pinguitudinem.Sed si velis scrobibus egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem; cum defuerit, exilem; cum æquaverit, mediocrem. Quamquam ista, quæ nunc rettuli, non tam vera possintvideri, si sit pulla terra, quæ melius proventu frugum approbatur. 20 Saporem quoque sic dinoscemus:ex ea parte agri, quæ maxime displicebit, effossæ glæbæ et in fictili vaso madefactæ dulci aqua permisceantur ac more fæculenti vini diligenter colatæ gustu explorentur; nam qualem traditum ab eis rettulerit umor saporem, talem esse dicemus eius soli.Sed et citra hoc experimentum multa sunt, quæ et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres et alia complura, quæ etiam indagatoribus aquarum nota non nisi dulcibus terræ venis educantur. 21 Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiæ qualitas, terrena necne sit. Frumentis autem sat erit, si æque bona suberit bipedanea humus; arboribus altitudo quattuor pedum abunde est. Hæc cum ita exploraverimus, agrum sationibus faciundis expediemus. Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite subigitur. Quare antiquissimum est formam huius operis conscribere,quam velut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolæ. 22 Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat. Hoc enim genus iuncturæ maxime probatum est. Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui præcepta rusticis conscripserunt, neque immerito. 23 Plus enim queunt pecudes collo et pectore conari quam cornibus, atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere nituntur; at illo refractis et resupinis capitibus excruciantur ægreque terræ summam partem levi admodum vomere sauciant. Et ideo minoribus aratris moliuntur, quia non valent alte perfossa novalium terga rescindere; quod cum fit, omnibus virentibus plurimum confertur,nam penitus arvis sulcatis maiore incremento segetum arborumque fetus grandeseunt. 24 Et in hoc igitur a Celso dissensio, qui reformidans impensam, quæ scilicet largior est in amplioribus armentis,censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formæ bubus id administrari possit;ignorans plus esse reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, præsertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summæ radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quæ si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius capiant umoris alimentum. 25 Potest tamen illa Celsi ratio Numidiæ et Ægypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur; atque eius modi terram pinguibus harenis putrem velut cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est. Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolæ scamnum vocant; 26 boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet. Voce potius quam verberibus terreat, ultimaque sint opus recusantibus remedia plagæ. Numquam stimulo lacessat iuvencum, quæ res tætricum calcitrosumque eum reddit, non numquam tamen admoneat 27 flagello. Sed nec in media parte versuræ consistat detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur. Sulcum autem ducere longiorem quam pedum centum viginti contrarium pecori est, quoniam plus æquo fatigatur ubi hunc modum excessit. 28 Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quæ celeriter conflagrant, si adsidue stringuntur,et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt. Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et præfractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
