Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Columella, De re rustica

lib. 1, cap. 2

1 Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,7 quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quæ non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familiæ decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam 8 soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid in eo recte fieri poterit. 2 Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari,cuius dominus quid in eo faciendum sit non docet, sed audit vilicum. Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum præcipua cura sit scire, quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat inutili vel mercetur laudabilem. 3 Quod si voto fortuna subscribit,agrum habebimus salubri cælo, uberi glæba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis; terrenisque aliis atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint. Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus ædificio subiaceat. 4 Colles alii vacui arboribus, ut solis segetibus serviant; quæ tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam præcipitibus locis proveniunt, ideoque etiam celsiores agri frumentarii planitias habere et quam mollissime devexi ac simillimi debent esse campestri positioni. Alii deinde colles olivetis vineisqueb et earum futuris pedamentis vestiantur, materiam lapidemque, si necessitas ædificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua præbere possint, tum rivos decurrentes in prata et hortos et salicta villæque aquas salientes demittant. 5 Nec absint greges armentorum ceterorumque quadrupedum culta et dumeta pascentium. Sed hæc positio, quam desideramus, difficilis et rara paucis contingit; proxima est huic, quæ plurima ex his habet; tolerabilis, quæ non paucissima.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑