Columella, De re rustica
1 De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem. Quæ tamen in novellis seminibus vitanda est; neque enim hæc prima constitutio vinearum esse debet, sed per annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis perducenda est. 2 Ceterum quanto est umidius solum et cælum, placidioresqueventi, tanto est altius attollendum iugum. Nam lætitia vitium patitur se celsius evagari,fructusque summotus a terra minus putrescit: et hoc uno modo perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflorescendum et ad bonitatem vini conferunt. 3 Rursus exilis terra et acclivis torrensque æstu, vel quæ vehementibus procellis obnoxia est, humilius iugum poscit. At si cuncta competunt voto, iusta est altitudo vineæ pedum quinque; nec tamen dubium, quin tanto melioris saporis præbeat mustum, quanto in editiora iuga consurgat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
